IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [6:11] ITA ET VOS EXISTIMATE, VOS MORTUOS QUIDEM ESSE PECCATO, VIVENTES AUTEM DEO, IN CHRISTO IESU. |
[6:11] ITA ET VOS EXISTIMATE, VOS MORTUOS QUIDEM ESSE PECCATO, VIVENTES AUTEM DEO, IN CHRISTO IESU.
ITA ET uos. Quod praemisit de capite per similitudinem quamdam ad membra reducit, ut uidelicet peccato moriantur et Deo uiuant. Et quia possent illi dicere se ignorare quando peccato, quando Deo uiuerent, praeueniens atque auferens hanc excusationem, dicit ut saltem pro existimatione sua et capacitate suae intelligentiae id implere studeant. Et hoc est quod ait: EXISTIMATE etc., hoc est ita saltem uiuatis ut uos non reprehendat uestra conscientia, si nondum ad plenum qualiter uinendum sit cognoscatis, quia et si aliter sapitis, ut ipse alibi Apostolus ait, id quoque Dcus uobis reuelabit, corrigendo scilicet uestrae simplicitatis minus doctam existimationem.
IN CHRISTO IESU, id est per gratiam uobis in Christo collatam, cum quo uobis collata sunt omnia, non per merita uestra.