Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[6:12] NON ERGO REGNET PECCATUM IN VESTRO MORTALI CORPORE UT   OBOEDIATIS CONCUPISCENTIIS EIUS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[6:12] NON ERGO REGNET PECCATUM IN VESTRO MORTALI CORPORE UT   OBOEDIATIS CONCUPISCENTIIS EIUS.

 

NON ERGO. Ad superiora illa reuertitur ubi dictum est:

 

     Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?

 

Et multis rationibus interpositis, concludit non esse permanendum in peccato, id est non oportere aliqua de causa peccatum regnare in nobis. Continuatio: quandoquidem sic uiuendum est ut uos existimetis uos mortuos esse peccato. ERGO NON REGNET PECCATUM IN VESTRO MORTALI CORPORE, hoc est non perseueret in fragilitate uestrae carnalitatis. Non dicit 'non sit" sed non regnet, id est non dominando perseueret. Quare autem non dicat 'non sit' insinuat dicens: In uestro mortali corpore, hoc est in fragili et ad peccandum prona humanae naturae substantia. Difficile quippe est, immo quodammodo impossibile ut quandoque nostra haec mortalitas ad peccatum non inclinetur; sed cum humanum peccare sit, diabolicum est, non humanum, perseuerare.

 

Quomodo autem regnet in nobis peccatum et dominium obtineat determinat, subiungens UT OBEDIATIS CONCUPISCENTIIS EIUS. Quasi transitum, non regnum, in nobis habet peccatum quando quod suggerit concupiscentia, ratio refrenat. Tunc uero quasi regnans et dominans stabilem in nobis mansionem facit quando malum quod mente concipimus, opere implemus, uel quod peius est, in consuetudinem ducimus, nolentes id per paenitentiam emendare. Est itaque obedire concupiscentiae peccati, ita ad effectum ducere sicut praua animi concupiscentia, quae peccati est, persuadet.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License