Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[6:13] SED NEQUE EXHIBEATIS MEMBRA VESTRA ARMA INIQUITATIS PECCATO:   SED EXHIBETE VOS DEO, TAMQUAM EX MORTUIS VIVENTES: ET MEMBRA   VESTRA ARMA IUSTITIAE DEO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[6:13] SED NEQUE EXHIBEATIS MEMBRA VESTRA ARMA INIQUITATIS PECCATO:   SED EXHIBETE VOS DEO, TAMQUAM EX MORTUIS VIVENTES: ET MEMBRA   VESTRA ARMA IUSTITIAE DEO.

 

SED NEQUE. Non solum non obediatis malae concupiscentiae, uerum etiam ipsam ita praeuenire uestra prouidentia studeat, ut, cum uoluerit dominari, non possit. Quod quidem facietis, Si non exhibueritis MEMBRA VESTRA ARMA INIQUITATIS PECCATO, hoc est non praeparabitis ea instrumenta conceptae animo iniquitati, id est malae concupiscentiae, ad peccatum opere complendum. Tunc autem praeparamus membra nostra ad malam concupiscentiam ad actum perducendam, quando nimio cibo uel potui indulgemus unde lasciuire facile caro possit, uel quando nos ita componimus atque adornamus ut mulieribus placere ualeamus, uel quando pugillatorie uel gladiatorie insistimus ut per ea quos uoluerimus opprimamus, uel in causis linguam exercemus ut inde pecuniam acquiramus, et quibuscumque modis uel aliquam partem nostri corporis ad aliquid mali operandum facilem siue habilem efficimus.

 

SED EXHIBETE, id est praeparate, VOS DEO, hoc est diuinae uoluntati dicate, utpote per fidem ab eo spiritualiter suscitati a morte animae. Et hoc est TAMQUAM EX MORTUIS VIVENTES. Et quia fides sine operibus mortua est, addit: ET MEMBRA VESTRA, scilicet exhibete, ARMA IUSTITIAE DEO, id est instrumenta quibus Deus ad iusta opera utatur, ueluti si quis abstinentia gulam domet ut quod sibi subtrahit alteri largiatur, uel manus in labore exerceat ut habeat unde tribuat necessitatem patienti, uel aures praedicationi et oculos sacrae lectioni applicet ut alios quoque ualeat erudire, et caetera.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License