Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[6:14] PECCATUM ENIM VOBIS NON DOMINABITUR: NON ENIM SUB LEGE ESTIS,   SED SUB GRATIA.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[6:14] PECCATUM ENIM VOBIS NON DOMINABITUR: NON ENIM SUB LEGE ESTIS,   SED SUB GRATIA.

 

PECCATUM ENIM. Dixi ut exhibeatis membra uestra Deo, et id praecipue debetis propter appositam gratiam Euangelii et grauissimam poenam legis remotam. Et hoc est: PECCATUM, id est lex peccati, hoc est poenae potius quam gratiae.

 

VOBIS ad Christum iam conuersis NON DOMINABITUR, id est non opprimet atque affliget illis intolerabilium poenarum uindictis. Unde causam adnectit dicens: NON ENIM SUB [LEGE], hoc est non ESTIS iam sub legalibus institutionibus obnoxii, tamquam illo legis iugo grauissimo pressi, dentem pro dente, oculum pro oculo et caetera [requirentis].

 

SED SUB GRATIA Euangelii. Quod, uidelicet Euangelium, testamentum amoris et misericordiae dicendum est Sicut illud timoris et uindictae exstitit. Unde et in laude Christi psalmista praecinit:

 

     Diffusa est gratia in labiis tuis

 

hoc est dilatata usque ad inimicos caritas, iuxta quod alibi dicit:

 

     Latum mandatum tuum nimis

 

et tota tua resonat praedicatio. Quae quidem ita omnia dimitti praecipit seu persuadet ut incassum operemus remissionem a Deo peccatorum, nisi ommbus omnes iniurias dimittamus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License