IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[6:15] QUID ERGO? PECCABIMUS QUONIAM NON SUMUS SUB LEGE, SED SUB GRATIA? ABSIT!
QUID ERGO? PECCABIMUS? Occasione praemissorum, quaestionem interserit atque soluit dicens: QUID ERGO? scilicet dicendum est aut tenendum? hoc est quaestionem quasi rationabiliter incurrimus hanc: PECCABIMUS QUONIAM NON SUMUS SUB LEGE SED SUB GRATIA? hoc est libertatem hanc gratiae quam accepimus, conuertemus ad peccandum quia scilicet uindictam hic corporalem non timemus?
ABSIT, quia uidelicet non esset hoc libertas sed seruitus.