IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [6:16] ESCITIS QUONIAM CUI EXHIBETIS VOS SERVOS AD OBOEDIENDUM, SERVI ESTIS EIUS, CUI OBOEDITIS, SIVE PECCATI SIVE OBOEDITIONIS AD IUSTITIAM? |
[6:16] ESCITIS QUONIAM CUI EXHIBETIS VOS SERVOS AD OBOEDIENDUM, SERVI ESTIS EIUS, CUI OBOEDITIS, SIVE PECCATI SIVE OBOEDITIONIS AD IUSTITIAM?
Et hoc est quod subdit: AN NESCITIS, hoc est tam stolidi estis quod ignoratis QUONIAM SERVI ESTIS EIUS CUI VOS EXHIBETIS SERVOS AD OBEDIENDUM, id est cui uos sponte traditis, non coacti, ut quod praeceperit exsequamini, non attendentes uidelicet an sit faciendum sed quia sit ab eo praeceptum?
SIVE PECCATI, id est prauae uoluntatis ducentis AD MORTEM, id est damnationem, quasi suggerere praecipientis praua opera; SIVE OBEDITIONIS, scilicet serui, id est bonae uoluntatis seu praeceptionis cui est obediendum AD IUSTITIAM, hoc est ad aliquam iustam operationem.