Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[6:18]   LIBERATI AUTEM A PECCATO, SERVI FACTI ESTIS IUSTITIAE.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[6:18]   LIBERATI AUTEM A PECCATO, SERVI FACTI ESTIS IUSTITIAE.

 

GRATIAS AUTEM. Dixi siue peccati siue obeditionis quasi dubitarem cui serui sitis, sed gratias, id est grates DEO, subaudis refero, quod cum fuissetis prius SERVI PECCATI, nunc estis facti serui obeditionis. Et hoc est OBEDISTIS AUTEM EX CORDE, hoc est amore potius quam timore, IN EAM FORMAM, id est secundum illum modum DOCTRINAE IN QUAM a praedicatoribus estis eruditi. Et sic LIBERATI a seruitute peccati, cui uidelicet prius obediebatis, SERVI FACTI ESTIS IUSTITIAE, id est iustae uel rectae uoluntatis seu diuinae praeceptionis, quae non solum iusta, uerum etiam ipsa est appellata iustitia.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License