Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[6:19] HUMANUM DICO, PROPTER INFIRMITATEM CARNIS VESTRAE: SICUT ENIM   EXHIBUISTIS MEMBRA VESTRA SERVIRE INMUNDITIAE, ET INIQUITATI AD   INIQUITATEM, ITA NUNC EXHIBETE MEMBRA VESTRA SERVIRE IUSTITIAE   IN SANCTIFICATIONEM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER III

 

[6:19] HUMANUM DICO, PROPTER INFIRMITATEM CARNIS VESTRAE: SICUT ENIM   EXHIBUISTIS MEMBRA VESTRA SERVIRE INMUNDITIAE, ET INIQUITATI AD   INIQUITATEM, ITA NUNC EXHIBETE MEMBRA VESTRA SERVIRE IUSTITIAE   IN SANCTIFICATIONEM.

 

HUMANUM DICO, ac si diceret: et quia nunc a iugo peccati liberati ad obedientiam iustitiae estis traducti, dico adhortando uos ut in ea perseueretis. Et quia uos infirmos adhuc et carnales intueor, id est pronos relabi ad peccata, humanitus uobis loquor, id est remissius, quam iustum sit, ut uidelicet si non plus, saltem tantum studeatis implere opera iustitiae quantum studuistis iniquitati deseruire. Et hoc est illud humanitus dictum PROPTER INFIRMITATEM carnalitatis eorum, id est quam ex carnalibus trahunt desiderius. Quod statim adiungit, dicens SICUT ENIM, ac si diceret: uere humanitus uobis dico quia hoc, ut uidelicet sicut olim EXHIBVISTIS, id est aperte atque impudenter praeparastis MEMBRA VESTRA SERVIRE IMMUNDITIAM, id est carnalibus turpitudinibus sicuti luxuriae uel gulae, ET INIQUITATI, id est spiritualibus uitiis sicut est ira uel odium in alterum seu cupiditas rei alienae; illis, inquam, exhikuistis seruire AD INIQUITATEM, scilicet perpetrandam, ut uidelicet peruersum mentis desiderium in effectum duceretur, ITA NUNC praeparate illa SERVIRE IUSTITIAE, id est iustis desideriis IN SANCTIFICATIONE, id est in effectum sancti operis.

 

Qui non tam ex infirmitate quam ex studio peccant, membra sua praeparant ad iniquitatem, sicut nonnulli calidis utuntur ut luxuriae uel salsis ut potui uacare diutius possint, atque ipsa sui corporis membra saepe contra ipsorum naturam ad turpitudines cogunt. Manum quoque suam ad iniquitatem perpetrandam praeparat, si ei gladium prouidet quem in eum quem odit exerceat. E contrario, membra sua iustitiae praeparat, si ea sic temperare satagit et coercere ne ad illicita prorumpant, sed ad coronam proficiant; quibus quidem cum potuit non est transgressus, immo uiriliter in eis omnem prauae suggestionis impetum extinxit et quae eis potuit ad bene operandum monstrauit, ut oculis sacras litteras, auribus lectiones, manibus eleemosynarum munera uel religiosi laboris instrumenta.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License