Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[6:21] QUEM ERGO FRUCTUM HABUISTIS TUNC, IN QUIBUS NUNC ERUBESCITIS?   NAM FINIS ILLORUM MORS EST.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[6:21] QUEM ERGO FRUCTUM HABUISTIS TUNC, IN QUIBUS NUNC ERUBESCITIS?   NAM FINIS ILLORUM MORS EST.

 

QUEM ERGO, hoc est quandoquidem olim ita peccato seruistis, a iustitia penitus alieni, quem TUNC FRUCTUM, id est utililitatem, HABUISTIS, scilicet supra positis, immunditia scilicet et iniquitas?

 

IN QUIBUS, id est de quorum perpetratione NUNC ERUBESCITIS. Et hoc est FINIS ILLORUM, id est ad quod ducit uel effectus proprius eis debitus, MORS EST, animae uidelicet, id est perpetuae cruciatus poenae.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License