Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[6:22] NUNC VERO LIBERATI A PECCATO, SERVI AUTEM FACTI DEO, HABETIS   FRUCTUM VESTRUM IN SANCTIFICATIONEM, FINEM VERO VITAM AETERNAM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[6:22] NUNC VERO LIBERATI A PECCATO, SERVI AUTEM FACTI DEO, HABETIS   FRUCTUM VESTRUM IN SANCTIFICATIONEM, FINEM VERO VITAM AETERNAM.

 

NUNC VERO LIBERATI A PECCATO, hoc est a graui malae consuetudinis ingo, HABETIS iam hic FRUCTUM VESTRUM IN SANCTIFICATIONEM, hoc est ipsam remissionem peccatorum qua sanctificati estis, habetis pro remuneratione.

 

FINEM VERO, id est exitum ad quem haec sanctificatio perducit, habetis iam uobis praeparatum, VITAM AETERNAM. Merito finem dicit tam uitam quam mortem animae aeternam, quae, uita ista corporis et morte temporali finitis, extremae consequuntur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License