Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[6:23] STIPENDIA ENIM PECCATI, MORS. GRATIA AUTEM DEI, VITA AETERNA,   IN CHRISTO IESU DOMINO NOSTRO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[6:23] STIPENDIA ENIM PECCATI, MORS. GRATIA AUTEM DEI, VITA AETERNA,   IN CHRISTO IESU DOMINO NOSTRO.

 

STIPENDIA ENIM. Ad duo illa praemissa NAM FINIS ILLORUM etc., et NUNC VERO LIBERATI etc., ista duo subnectit: STIPENDIA ENIM etc, et GRATIA AUTEM DEI etc., ostendens uidelicet qualiter ad illos duos fines quos distinxit, mortem scilicet et uitam, perueniatur, ad mortem quidem ex iustitia, ad uitam autem ex gratia per Christum ante collata.

 

     Non sunt enim condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis.

 

Unde bene remunerationem peccati de morte uocat stipendium, remunerationem autem obedientiae Dei de uita aeterna, non stipendium, sed gratiam nominat. Stipendium quippe a 'stipe' nomine et 'penso-pensas' uerbo dicitur. Stipes autem uel stips dicitur merces quae militibus redditur, pensato eorum labore siue considerata dominorum utilitate. Haymo uero sic ait: Stipendia

 

     id est remuneratio; stipendium dicitur a stipe pendenda, id est substantia ponderanda. Antiquitus enim potius ponderabatur pecunia quam numerabatur.

 

Sic continua: dixi quia finis illorum, id est immunditiae et iniquitatis, mors est, et bene quia omnis peccati stipendia sunt, id est iusta et debita remuneratio mors, his uidelicet qui in eo perseuerant. Sed VITA AETERNA potius est gratia Dei dicenda quam stipendia nostra, id est gratis potius nobis collata quam meritis nostris debita, et hoc per Christum Iesum per quem Deo reconciliati sumus.

 

                                        [ ROMANS 7 ]

 

[7:1] AN IGNORATIS FRATRES -- SCIENTIBUS ENIM LEGEM LOQUOR -- QUIA LEX  IN HOMINE DOMINATUR QUANTO TEMPORE VIVIT?

 

AN IGNORATIS. Dixerat superius Apostolus: NON ENIM SUB LEGE ESTIS SED SUB GRATIA, et rursus hic nouissime adiecit: PER IESUM CHRISTUM Dominum nostrum potius quam per legem nos hanc gratiam uitae aeternae assecutos. Unde quia aliquis posset quaerere: post legem datam, quomodo aliquis sine eius obseruatione saluari potest?  quaecumque apponatur gratia? conuenienti similitudine Apostolus talem praeuenit et soluit quaestionem, ostendens uidelicet quod quemadmodum mulier, priore uiro defuncto, potest ad alium inculpabiliter transire, ita populus Dei, prius iugo legis alligatus quasi mulier uiro cui debet obedire, potest, lege iam defuncta, ad libertatem Euangelii sine culpa meare. "Usque ad Iohannem enim", qui interpretatur 'gratia Dei' hoc est usque ad tempus gratiae singularis aduentus Christi, "lex et prophetae".  Quod quidem tempus, sicut in Epistola ad Hebraeos ipse commemorat Apostolus, de mutatione scilicet Testamenti, hoc est de interitu Veteris et Noui, Dominus per Ieremiam promiserat dicens:

 

     Ecce dies ueniunt, dicit Dominus... etc.

 

Continuatio: dixi nos iam non esse sub lege, nec iam post Christum eam nobis esse necessariam insinuaui. Nec hoc quidem mirabile uideri debet quia numquid IGNORATIS, FRATRES, hoc est non credo quod ignoretis, QUIA LEX IN HOMINE DOMINATUR, id est ei ab homine est obediendum quamdiu ipsa VIVIT, id est toto tempore quod ei a Domino praefinitum est et concessum, ut eius obedientia ualeat et integre in ipsis etiam figuralibus praeceptis custodiatur. Quod autem interponit: SCIENTIBUS ENIM LEGEM LOQUOR, id est uobis qui legem iam dudum didicistis, ostendit hanc inuectionem ad eos qui ex Iudaeis crediderant specialiter spectare, de quibus quasi causam hic interserit quod id quod dicit, non ignorent, quia legem didicerunt quae hoc docet, tempus uidelicet eam habere praefixum sibi a Deo et determinatum, ut non semper, ut dictum est, uiuat, sicut supra posito Ieremiae testimonio confirmatur siue aliis Veteris Testamenti locis.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License