IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [7:4] ITAQUE FRATRES MEI ET VOS MORTIFICATI ESTIS LEGI PER CORPUS CHRISTI: UT SITIS ALTERIUS, QUI EX MORTUIS RESURREXIT, UT FRUCTIFICAREMUS DEO. |
[7:4] ITAQUE FRATRES MEI ET VOS MORTIFICATI ESTIS LEGI PER CORPUS CHRISTI: UT SITIS ALTERIUS, QUI EX MORTUIS RESURREXIT, UT FRUCTIFICAREMUS DEO.
ITAQUE FRATRES. Praemissam adaptat modo similitudinem dicens: et ita, hoc est ad hunc modum, uos, qui primitus legi uiuebatis per obedientiam ei subiecti, mortui iam facti ESTIS ei PER CORPUS CHRISTI, hoc est per ipsam praesentiam ueritatis in Christo uobis exhibitam. Cuius quidem ueritatis umbra in lege praecessit. Postquam enim res ipsa uenit quae per se sufficit, iam non opus est figuris illis quae in signum rei futurae praecesserunt et in spe tantum illius uenerabiles exstiterunt, ne si etiam figurae illae adhuc perseuerarent, adhuc exspectaretur futurum quod iam est praeteritum; et Iudaei adhuc de sua uetustate gloriantes, nostrae insultarent nouitati et amplius de operibus ipsis quam de fide Christi nonnulli considerent, quam sine operibus minime sufficere crederent.
Notandum uero quod cum, iuxta similitudinem inductam conuenientius dicendum uideretur legem nobis fuisse mortuam , quam nos legi; quia tamen eadem est sententia, nihil refert siue hoc siue illo modo dicatur.
UT SITIS ALTERIUS, id est Christi, eius tantum obedientiae atque euangelicae doctrinae praeceptis alligati. At ne quis opponeret ipsum quoque Christum iam fuisse mortuum et sic a iugo eius iam suos absolutos esse, prouide adiunxit: QUI EX MORTUIS RESURREXIT, hoc est de inter mortuos propria uirtute in uitam se erexit perpetuam UT spe et desiderio eiusdem gloriae nos accensi FRUCTIFICEMUS, non mundo sed DEO, hoc est spiritualibus bonis quibus oblectatur Deus potius abundemus quam mundanis et terrenis quae Iudaei semper auide requirebant; quorum, iuxta litteram quam insistunt, nulla nisi terrena promissio reperitur, ut ita mundo potius quam Deo fructificare ex promissione legis dicendi essent. Quod enim Deus illum durae ceruicis populum amplius desiderare nouerat, eis promittebat, ut sic magis eos qui carnales erant, id est carnalibus potius quam spiritualibus bonis intenti, ad obedientiam alliceret. Et attende quod cum ad hoc quod praemisit: UT SITIS ALTERIUS QUI EX MORTUIS RESURREXIT, adiunxit: UT FRUCTIFICEMUS DEO, non ait 'ut fructificetis', sed ut nos et uos pariter, id est omnes, fructificemus, siue praedicando siue obediendo.