IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [7:5] CUM ENIM ESSEMUS IN CARNE, PASSIONES PECCATORUM, QUAE PER LEGEM ERANT, OPERABANTUR IN MEMBRIS NOSTRIS, UT FRUCTIFICARENT MORTI. |
[7:5] CUM ENIM ESSEMUS IN CARNE, PASSIONES PECCATORUM, QUAE PER LEGEM ERANT, OPERABANTUR IN MEMBRIS NOSTRIS, UT FRUCTIFICARENT MORTI.
CUM ENIM ESSEMUS. Dixit UT SITIS ALTERIUS, discipuli scilicet et imitatores quam hucusque fuistis, UT fructificetis DEO, hoc est ut sitis spirituales per desiderium potius quam carnales sicut olim fuistis, temporalem legis promissionem sequentes. Et merito sic monet quia tunc per illam legis promissionem uos, carnalium desideriorum amatores, nequaquam spiritualem Deo fructum reddere poteratis sed morti potius, id est mortalem et damnabilem habebatis fructum, magis ac magis semper per concupiscentiam terrenis adhaerentes, iuxta quod scriptum est:
Crescentem sequitur cura pecuniam.
Et alibi:
Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit.
Sic lege: CUM ESSEMUS IN CARNE, id est carnalibus, non spiritualibus desideriis inhiantes, PASSIONES PECCATORUM, id est concupiscentiae dinersae nos peccare facientes, ut sit quasi intransitiue dictum PASSIONES PECCATORUM, id est quae peccata erant, sicut dicitur 'creatura salis' uel 'substantia aut corpus lapidis', id est creatura quae est sal uel substantia aut corpus quod est lapis. QUAE quidem PASSIONES ERANT PER LEGEM, laudantem scilicet atque pollicentem eorum quae multum desiderabant magnam abundantiam, terram uidelicet optimam, lacte et melle manantem, et pacem et prosperitatem in ea maximam et uitam longaeuam et quidquid ad terrenam pertinet felicitatem, quae praecipue desiderabant. Et quorum quidem laude, promissione et spe, amplius in eorum desiderium accendebantur quam si ea minime sperarent uel tanta esse didicissent. A quibus enim desperamus, non multum aut diu eorum desiderio tenemur.
OPERABANTUR IN MEMBRIS UT FRUCTIFICARENT MORTI, hoc est damnationis mortalem nobis acquirebant exitum. Concupiscentiae operantur in membris quando conceptum mente desiderium per aliquod membrum opere implemus, ut per genitalia libidinem, per manus furtum aut rapinam.