Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[7:6] NUNC AUTEM SOLUTI SUMUS A LEGE MORIENTES, IN QUO DETINEBAMUR,  ITA UT SERVIAMUS IN NOVITATE SPIRITUS, ET NON IN VETUSTATE  LITTERAE.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[7:6] NUNC AUTEM SOLUTI SUMUS A LEGE MORIENTES, IN QUO DETINEBAMUR,  ITA UT SERVIAMUS IN NOVITATE SPIRITUS, ET NON IN VETUSTATE  LITTERAE.

 

NUNC AUTEM ABSOLUTI SUMUS ab obedientia illa legis quae pro remuneratione, ut dictum est, temporalium impendebatur ITA UT iam SERVIAMUS Deo, mente potius quam opere spirituaiiter illas legis figuras magis quam corporaliter adim, plentes, sicut alibi dicitur:

 

     Littera enim occidit, spiritus autem uiuificat.

 

IN NOVITATE SPIRITUS, hoc est in spiritualibus desideriis et intelligentia quae ante non erant, ET NON IN VETUSTATE LITTERAE, id est in antiquis operibus quae iuxta litteram tantum fiebant, sicut erat carnalis circumcisio, obseruatio sabbati, sacrificia et alia innumera.

 

Quaerit fortassis aliquis cur etiam promissionem aeternae uitae lex non habuerit, ut non solum terrenorum, uerum etiam caelestium donorum desideriis amplius ad obediendum populus alliceretur? Sed quia imperfecta habuit praecepta sicut alibi idem commemorat Apostolus, dicens quia lex ad perfectum nihil adduxit, et Veritas per semetipsam:

 

     Audistis quia dictum est antiquis... etc.

 

et

 

     Nisi abundauerit iustitia uestra... etc.

 

non potuit eius esse remuneratio perfecta, nec terrenis desideriis caelestia competebant neque Deo aliquis, tam pro terrenis quam pro caelestibus seruiens, aptus esse potest. Unde Veritas per semetipsam admonet, dicens

 

     Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua

 

hoc est ne admisceas in aliquo opere tuo terrenam intentionem caelesti, ut simul pro transitoriis et aeternis bonis obedias Deo

 

Sed fortasse dum propositae quaestionis nodos soluere cupimus, maiores ex ipsa solutione incurrimus. Cum enim in lege de dilectione etiam Dei et proximi praeceptum sit et haec duo praecepta sufficiant ad uitam -- unde et Dominus diuiti quaerenti quid faciendo uitam aeternam possideret respondit ut haec duo praecepta seruaret et sufficerent, et Paulus ipse plenitudinem legis esse dilectionem profitetur -- mirabile uidetur quod lex ad perfectionem nihil duxerit et quod ipsa non suffecerit ad uitam, ut merito propter hoc euangelica deberet abundare iustitia. Reuera quidem praecepta legis, sine de dilectione siue de aliis, ad perfectum non adduxerunt, hoc est ad salutem sufficere non poterant; sed necesse erat ut ueniret Christus qui est finis et consummatio legis, cum uidelicet sine ipso in lege promisso lex adimpleri nullatenus ualeret.

 

Sed et si diligenter uerba legis scrutemur, nusquam lex nomen 'proximi' nisi ad homines eius populi, hoc est Iudaici, extendit , nec usquam apud nos in tota lege scriptum reperitur:

 

 Diliges proximum tuum

 

sed:

 

     Diliges amicum tuum.

 

Quod quidem et Dominus ipse diligenter attendens, cum ei mandata legis diues interrogatus recitaret et diceret:

 

     Diliges proximum tuum sicut te ipsum, proximum

 

pro amico uel benefactori poni ex adiuncta parabola patenter insinuauit, ostendens ex ipso diuitis iudicio eum tantum qui misericordiam impenderat illi qui inciderat in latrones, proximum eius exstitisse. Ac per hoc manifestum est, cum dilectio proximi ad amicum tantum secundum litteram legis accommodetur, nequaquam praeceptum dilectionis quod in lege est, perfectum esse sicut est Euangelii in quo praecipimur etiam inimicos diligere atque eis quoque benefacere, ut simus perfecti sicut Pater caelestis,

 

     qui solem suum facit oriri super bonos et malos.

 

Quod quidem ipse attendens Apostolus, non ait:

 

     qui diligit proximum

 

iustitiam uel Euangelium adimplet, sed:

 

     legem adimplet.

 

At uero rursum grauem quaestionis nodum incurrimus quod diuiti interroganti, quid faciendo uitam aeternam possideret et ab ipso postea recitatis duobus de dilectione Dei et proximi mandatis, respondit ei dicens:

 

     Hoc fac et uiues

 

praesertim cum ipse alibi dicat:

 

     Si enim diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis?

 

Sed profecto nemo melius uel proximus uel amicus intelligendus erat quam is quem designabat Samaritanus ille qui misericordiam uulnerato impenderat, hoc est Christus, qui profecto proximus erat Iudaeis tam cognatione quam uerae caritatis affectu uel beneficiis innumeris, sine scilicet praedicando siue miracula faciendo. Si ergo diues ille omnem tunc proximum siue amicum diligeret, utique et Christum, et sic ei et praeceptis eius cohaerendo uitam utique mereretur aeternam.

 

Nec tamen ideo praeceptum de dilectione proximi, id est amici uel benefactoris, quod lex dederat, perfectum exstiterat, cum nequaquam omnem homi nem comprehenderet, tam amicum scilicet quam inimicum, licet etiam in tempore Christi sufficere propter ipsum Christum uideretur, immo per ipsum Christum qui iam aduenerat et proximus, ut dictum est, factus fuerat; perfectionem autem tunc haberet mandatum siue lex, si ex se ita sufficeret ut nihil umquam ad integritatem iustitiae deesset obedientibus sibi, nec opus esset aliud adiungi. Quod nequaquam uerum est, cum ante aduentum Christi, illorum qui tunc erant proximorum et amicorum dilectio imperfecta esset nec usque ad inimicos extenderetur, sicut postea per Christum extensa est.

 

Quod uero supra diximus proximum in lege secundum litteram non omnem hominem accipi, non solum ex ipsa lege uerum etiam ex nonnullis ecclesiasticorum doctorum testimoniis adstrui potest. Unde Ambrosius, Super epistolam Pauli ad Romanos, ubi scriptum est:

 

     "Nemini quidquam debeatis" etc.: Pacem uult, inquit, nos habere, si fieri potest cum omnibus, dilectionem uero cum fratribus.

 

Et hoc erit nulli quidquam debere, unicuique pro loco suo officium exhibere. Item infra:

 

     "Dilectio proximi malum non operatur." Malum non operatur quia bona est dilectio, nec peccare potest per illam quae legis perfectio est. Sed quia tempore Christi addi aliquid oportuit, non solum proximos sed inimicos diligi praecepit. Unde "Plenitudo legis est dilectio" ut iustitia sit diligere proximum, abundans uero et perfecta iustitia etiam inimicos diligere. Haec caelestis iustitia est, haec Deo Patri similes facit, qui et non colentibus se annua dona largitur.

 

Nec nos latet plurimos sanctorum patrum in ipso de dilectione proximi mandato omnem hominem proximum intelligere atque id uerisimilibus confirmare rationibus. Unde Augustinus, De doctrina Christiana, libro I:

 

     Utrum ad illa duo praecepta etiam dilectio pertineat angelorum quaeri potest. Nam quod nullum hominum exceperit qui praecipit ut proximum diligamus, et Dominus ostendit et Paulus apostolus.

 

Item:

 

     Duo praecepta protulerat atque in eis pendere totam legem prophetasque dixerat.

 

Item:

 

     Dominus ait: "Vade et fac similiter", ut uidelicet eum esse proximum intelligamus cui uel exhibendum est officium misericordiae si indiget, uel exhibendum [esset] si indigeret. Ex quo est iam consequens, ut etiam ille a quo nobis uicissim exhibendum est proximus sit noster. Proximi enim nomen 'ad aliquid' est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest.

 

Item:

 

     Paulus dicit: "Nam non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum."

 

Item:

 

     Quisquis ergo arbitratur non de omni homine Apostolum praecepisse, cogitur fateri, quod scelestissimum est, uisum fuisse Apostolo non esse peccatum si quis aut non Christiani aut inimici adulterauerit uxorem... etc.

 

Item:

 

     Iamuero si uel cui praebendum, uel a quo nobis praebendum officium misericordiae, recte proximus dicitur, manifestum est hoc praeceptum quo iubemur diligere proximum, etiam sanctos angelos contineri a quibus misericordiae impenduntur officia.

 

Haec quidem diligentissimi doctoris nostri Augustini iuxta Apostoli uerba omnino conuincere uidentur proximum in lege omnem hominem intelligendum. Alioquin per proximi dilectionem nequaquam impleri lex uideretur, quae etiam de alienigenis multa praecipit quorum offensio sicut et proximorum uitanda est.

 

Sed cum duo sint dilectionis rami, dilectio scilicet Dei cuius Veritas ipsa "primum et maximum" dicit esse "mandatum", et dilectio proximi, quomodo per dilectionem proximi lex impletur, nisi haec dilectio illam quoque complectatur, cum nemo rectius nobis proximus uel amicus sit intelligendus quam ipse conditor noster et redemptor, a quo tam nos ipsos quam omnia bona habemus, sicut ipse commemorat Apostolus dicens:

 

     Quid autem habes quod non accepisti?

 

De cuius quidem circa nos ineffabili caritate alibi dicit:

 

     Commendat autem suam caritatem Deus in nobis quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.

 

Item rursum:

 

     Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

 

Et per semetipsum Filius ait:

 

     Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam... etc.

 

Unde hunc specialiter proximum in hoc dilectionis mandato Origenes intelligens, in sequentibus huius epistolae ait:

 

     Si diligentius requiras quis sit proximus noster, disces in Euangelio illum esse qui iacentes nos uulneratos ad stabulum ecclesiae detulit, et stabulario uel Paulo uel ei qui ecclesiae praeest duos denarios Veteris ac Noui Testamenti ad nostrae curae concessit expensas. Hunc proximum si diligamus, legem implemus. "Finis enim legis Christus"... etc.

 

Cum itaque proximi nomen etiam Deum et maxime ipsum comprehendat -- neque enim aliter dilectio proximi legem impleret -- constat profecto per ipsam quoque sicut et per dilectionem Dei legem impleri, quia qui Deo uere per dilectionem cohaeret, nullum eius praeceptum contemnit, sicut scriptum est:

 

     Si quis diligit me, sermonem meum seruabit.

 

Quomodo etiam uera potest esse dilectio quae caritas dicitur nisi ad Deum referatur? [Unde] et ipse Augustinus, De doctrina Christiana, libro IV:

 

     Caritatem uoco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se atque proximo propter Deum.

 

Idem, libro De moribus ecclesiae contra Manichaeos:

 

     "Scriptum est quia propter te afficimur tota die". Caritas non potuit signari expressius quam quod dictum est propter te.

 

Quisquis ergo caritate Deo cohaeret, qua uidelicet sola discernuntur filii Dei a filiis diaboli, atque ideo eius obtemperare satagit praeceptis, implere studet tam ea quae pertinent ad alienos quam quae attinent ad proximos; et in utrisque pariter diuinam sequi uoluntatem nititur.

 

Nihil igitur refert ut salua reuerentia patrum seu fratrum loquamur, et longe a perfectione Euangelii legem absistere fateamur, omnemque insuper tam apostolicam quam euangelicam auctoritatem conseruemus, nihil, inquam, refert siue proximum in lege omnem hominem intelligamus siue minime, dummodo, ut dictum est, in proximo comprehendatur Deus et dilectionem quoque Dei dilectio includat proximi. Quippe cum dicitur Diliges proximum tuum atque additur sicut te ipsum, quomodo implere id possemus, nisi et nos ipsos diligeremus? Quomodo autem diligere uel nos ipsos possumus, si mandata Dei contemnentes inique agamus?

 

     Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License