Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[7:7] QUID ERGO DICEMUS? LEX PECCATUM EST? ABSIT! SED PECCATUM NON  COGNOVI, NISI PER LEGEM: NAM CONCUPISCENTIAM NESCIEBAM, NISI LEX  DICERET: NON CONCUPISCES.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[7:7] QUID ERGO DICEMUS? LEX PECCATUM EST? ABSIT! SED PECCATUM NON  COGNOVI, NISI PER LEGEM: NAM CONCUPISCENTIAM NESCIEBAM, NISI LEX  DICERET: NON CONCUPISCES.

 

QUID ERGO DICEMUS? LEX PECCATUM EST? Continuatio: dixi PASSIONES PECCATORUM per legem olim operari, ut utile etiam nobis esset a lege absolui quasi a peccato. QUID ERGO DICEMUS? id est quid de lege sentiendum est quam bonam putabamus? Numquid iam ipsa non uidetur potius mala dicenda esse quam bona? Et hoc est quod quasi sibimet obiiciendo ait: Numquid lex peccatum est? hoc est ad damnationem potius quam ad salutem pertrahens, ut uidelicet damnationem potius quam salutem nobis promereatur et solummodo nocere, non inuare, queat, et nihil in se boni habeat magis quam peccatum?  ABSIT, ut hoc uidelicet credamus. SED PECCATUM, id est immo potius peccato contraria est, ipsum penitus docendo et prohibendo ut caueatur, ita ut non solummodo facta, uerum etiam concupiscentias inhibeat sicut et Euangelium; sed longe minus, cum ipsa uidelicet ad ea tantum quae proximi sunt eas restringit, dicens:

 

     Non concupisces rem proximi tui nec desiderabis quae illius sunt.

 

Quare autem necesse esset peccatum doceri a lege praemittit, dicens quia ante documentum legis, in quo praecipue peccabatur ignorabatur, uidelicet in corde magis quam in opere. Et hoc est quod de se dicit in persona generali hominum quorum iam per transgressionem priorum parentum obtenebrata mens erat, ut potius opera quam desideria culparent: PECCATUM NON COGNOVI id est discretionem ad ueram notitiam peccati non habui, NISI PER documentum legis quia id in quo, tantummodo uidelicet uel maxime, peccatur, id est concupiscentiam, peccatum esse ignorabam. Et hoc est quod subponit: NAM CONCUPISCENTIAM, id est, prauum animi desiderium, in ambitione scilicet terrenarum uel carnalium uoluptatum, NESCIEBAM esse, uidelicet quod ipsa esset peccatum, NISI LEX id docendo DICERET: NON CONCUPISCES, hoc est non interdiceret concupiscentiam,licet non generaliter de rebus, ut dictum est, proximi.

 

Nota quia cum dicitur NON CONCUPISCES, simul et docetur peccatum et prohibetur, ut uidetur. Unde legem penitus bonam esse conuincit, quia quidquid suum est bonum est, siue in docendo scilicet siue in prohibendo; nec uitio legis sed hominum est imputandum si peccatum post legem abundauit, et deteriores et inexcusabiliores effecti sumus post doctrinam praeceptorum et negligentiam eorum quam ante, secundum quod scriptum est:

 

     Seruus sciens et non uoluntatem domini sui, uapulabit multis

 

et iterum:

 

     Melius est non nosse uiam ueritatis quam post agnitam retro abire.

 

Bene itaque dictum est: ABSIT ut lex peccatum sit, hoc est inutilis et mala ex se. Sed tamen occasionem peccati, quod ante non erat, ex ipsa accepimus sicut ex nonnullis bonis, quae Deus creat, saepe concupiscentiam incurrimus si his careamus, uel superbiam si ipsa habeamus. Nec tamen ideo mala sunt ipsa dicenda, si male ipsa desideremus uel male ipsis utamur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License