Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[7:8] OCCASIONE AUTEM ACCEPTA, PECCATUM PER MANDATUM OPERATUM EST IN  ME OMNEM CONCUPISCENTIAM. SINE LEGE ENIM PECCATUM MORTUUM ERAT.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[7:8] OCCASIONE AUTEM ACCEPTA, PECCATUM PER MANDATUM OPERATUM EST IN  ME OMNEM CONCUPISCENTIAM. SINE LEGE ENIM PECCATUM MORTUUM ERAT.

 

Sic lege: PECCATUM, id est poena et afflictio huius uitae temporalis quam ex culpa priorum parentum sustinemus, OPERATUM EST IN nobis OMNEM CONCUPISCENTIAM, quorumlibet scilicet terrenorum bonorum, ut per eorum uidelicet abundantiam omnem praesentium aerumnarum euitemus anxietatem. Et quomodo id operata sit demonstrat, dicens: ACCEPTA OCCASIONE PER MANDATUM, id est per legis obedientiam haec terrena bona promittentis. Quia enim lex propter obedientiam sui hoc promittebat, non uidebamur peccare, quantumcumque illa concupisceremus. Si requisitam obedientiam impenderemus. Hoc autem quod hoc loco PECCATUM nominal, ipsum fomitem, id est nutrimentum, peccati esse insinuat; de quo nobis in praecedenti libello, Cum de originali peccato ageremus, non est praetermissum.

 

SINE LEGE ENIM, id est antequam lex praecepta et promissiones afferret.

 

PECCATUM illud, id est fomes ille, ut dictum est, peccati, etsi tunc erat quasi mortuum erat quia minores habebat uires ad excitandam concupiscentiam quam postea. Quo enim certius id quod desideramus exspectamus, amplius in eius concupiscentiam accendimur. Sicut supra meminimus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License