IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [7:9] EGO AUTEM VIVEBAM SINE LEGE ALIQUANDO. SED CUM VENISSET MANDATUM, PECCATUM REVIXIT. |
[7:9] EGO AUTEM VIVEBAM SINE LEGE ALIQUANDO. SED CUM VENISSET MANDATUM, PECCATUM REVIXIT.
EGO AUTEM VIVEBAM ALIQUANDO, id est aliquo modo, Si non ex toto, morte illius fomitis carebam et quasi sine concupiscentia eram ad comparationem subsecutae post legem concupiscentiae.
SED CUM VENISSET MANDATUM lege data.
REVIXIT PECCATUM, hoc est post praeceptum inualuit concupiscentia uel reuixit in prole quod praecessit in parente, id est concupiscentia ita est in nobis post praeceptum excitata sicut in primis parentibus post praeceptum inchoate, praesertim cum saepe etiam ardentius desideratur quod prohibetur, iuxta illud poeticum:
Nitimur in uetitum semper cupimusque negate.