IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[7:12] ITAQUE LEX QUIDEM SANCTA ET MANDATUM SANCTUM, ET IUSTUM, ET BONUM.
ITAQUE LEX QUIDEM. Quandoquidem lex cognitio est peccati et ad uitam data est potius quam ad mortem, igitur lex quidem SANCTA EST, hoc est in nullo uitiosa sine culpabilis.
ET MANDATUM eius SANCTUM, nihil uidelicet iubens atque prohibens nisi quod oportet, atque ideo IUSTUM in se ET BONUM, id est utile ac salubre obedientibus.