Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[7:13] QUOD ERGO BONUM EST, MIHI FACTUM EST MORS? ABSIT! SED PECCATUM,   UT APPAREAT PECCATUM, PER BONUM MIHI OPERATUM EST MORTEM: UT   FIAT SUPRA MODUM PECCANS PECCATUM PER MANDATUM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[7:13] QUOD ERGO BONUM EST, MIHI FACTUM EST MORS? ABSIT! SED PECCATUM,   UT APPAREAT PECCATUM, PER BONUM MIHI OPERATUM EST MORTEM: UT   FIAT SUPRA MODUM PECCANS PECCATUM PER MANDATUM.

 

QUOD ERGO BONUM EST. Duo dixit, scilicet et mandatum esse bonum et per illud tamen accepta occasione se esse occisum. Unde quasi rationabiliter obiiciens quaerit: ergo quod bonum est in se ipso, uidelicet praeceptum.

 

FACTUM EST MIHI MORS, id est damnatio?

 

ABSIT. Nullius enim debet damnabile praeceptum, nisi cuius obedientia damnosa est. Sicut fuit praeceptum diaboli ad Euam.

 

SED PECCATUM. Dixi quia mandatum bonum est nec mihi uel alicui mors, id est damnabile, dicendum est. Sed tamen ipsum causa quodammodo mihi damnationis factum est, ex ipso, ut dictum est, occasione concupiscentiae accepta, iuxta illud historiographi:

 

     Omnia enim mala orta sunt ex bonis initiis.

 

Sic lege: SED PECCATUM, id est fomes ille, ut diximus, peccati, PER BONUM, subaudis mandatum legis siue per legem ipsam, ut supra monstrauimus, OPERATUM EST MORTEM animae, id est omnem concupiscentiam, ita UT APPAREAT PECCATUM, id est culpa illa concupiscentiae sit manifesta et inexcusabilis et ita ut Sit maxima. Et statim quod maxima sit ostendit, dicens UT PECCATUM, id est fomes ille supra dictus peccati.

 

FIAT PECCANS SUPRA MODUM, hoc est ad peccandum maxime nos inclinans PER MANDATUM, id est occasione, ut dictum est, ACCEPTA ex lege.

 

Forte quaerat aliquis quomodo mandatum legis Seu ipsa lex bonum dicatur uel ad uitam datum, uel quare etiam a Deo datum, si saluare obedientes non poterat?

 

Ad quod respondemus legem in hoc esse datam ad uitam, ut etiam populo Dei uitae aeternae meritum initiaret, non perficeret; et ideo bona tantummodo esse quia omnia eius, ut dictum est, iusta sunt praecepta etiam secundum litteram, si non perfecta, et causas habent rationales quaecumque Deus praecipit etiamsi eas ignoremus. Fuit autem magnae dispensatio prouidentiae rudi adhuc penitus et indisciplinato populo ac durae ceruicis semper atque rebelli inchoationis aliqua, non perfectionis, dare mandata, ut saltem in aliquo addisceret obedire qui nullam adhuc aut pene nullam expertus fuerat obedientiam, ut poeta meminit:

 

     Est quodam prodire tenus, si non datur ultra.

 

Nec nos, cum iumenta domamus, magna eis onera primum imponimus, sed in paruis eorum primitus exercitatam insolentiam, ad magna perferenda paulatim conducimus.

 

Credimus tamen eos omnes qui illi imperfectioni mandatorum amore Dei potius quam timore obtemperant, ante diem sui exitus quod de perfectione ei per ignorantiam deerat, quia lex tacuerat, uel per spiritualem aliquem doctorem uel per internam dininae gratiae inspirationem ei reuelari. Multos quippe homines spirituales atque iam per inspirationem doctrina euangelicae praedicationis instructos prior ille populus habuit, qui etiam inimicorum quoque dilectionem non solum scriptis, uerum etiam factis plurimum docuerunt. Unde psalmista:

 

     Si reddidi, inquit, retribuentibus mihi mala... etc.

 

et iterum:

 

     Cum his qui oderunt pacem eram pacificus.

 

Qui etiam summum inimicum suum Saulem, sibi a Domino in manus traditum, non solum non occidit, sed etiam occisum grauiter planxit et eum qui se eius occisorem professus est, morte statim puniuit. Salomon quoque beneficentiam in inimicos commendans ait:

 

     Si esurierit inimicus tuus, ciba illum... etc.

 

Longe tamen a perfectione euangelica tam legis quam prophetarum dicta disiuncta sunt. Ad quam quidem perfectionem discipulos Veritas adhortans aiebat:

 

     Mandatum nouum do uobis ut diligatis inuicem sicut dilexi uos.

 

Haec est illa uera et sincera dilectio quam et Apostolus describens ait:

 

     Non quaerit quae sua sunt; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet

 

ut etiam pro fratribus animam parata sit ponere, nec sua tantum illis sed se ipsam impendere. Ac si diligenter attendamus quod ait Veritas "sicut dilexi uos", et Apostolus

 

     Caritas non quaerit quae sua sunt

 

reuera inueniemus euangelicum de dilectione proximi mandatum singulare ac nonum. Tam sincera enim circa nos Christi dilectio exstitit ut non solum pro nobis moreretur, uerum etiam in omnibus quae pro nobis egerit, nullum suum commodum, uel temporale uel aeternum, sed nostrum quaereret: nec ulla propriae remunerationis intentione, sed totum nostrae salutis desiderio egit.

 

Reuera haec uera et sincera dilectio, quam diligenter attendens Apostolus scripto nobis quam exemplo commendans ait:

 

     Sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salui fiant.

 

Certus tamen esse debet, qui sic agit, de amplissima tantae dilectionis remuneratione. Nec tamen hac intentione hoc agit, si perfecte diligit. Alioquin "sua" quaereret et quasi mercenarius, licet in spiritualibus, esset.

 

Nec iam etiam caritas dicenda si propter nos eum, id est pro nostra utilitate et pro regni eius felicitate quam ab eo speremus, diligeremus potius quam propter ipsum, in nobis uidelicet nostrae intentionis fidem, non in ipso, constituentes. Tales profecto homines fortunae potius dicendi sunt amici quam hominis, et per anaritiam magis quam per gratiam subiecti.

 

Quod quidem diligenter beatus attendens Augustinus in libro Quaestionum LXXXIII, capitulo XXXV:

 

     Nihil, inquit, aliud est amare quam propter semetipsam rem aliquam appetere.

 

Rursus idem, id quod scriptum est exponens: "Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo quoniam bonum est":

 

     Quid offeram, inquit, nisi quod ait sacrificium laudis honorificabit me?  Quare uoluntarie? quia gratis amo quod laudo, gratuitum sit quod amatur et quod laudatur. Quid est gratuitum? ipse propter se, non propter aliud. Si enim laudas Deum quod det tibi aliquid, iam non gratis amas Deum. Erubesceres si uxor tua propter diuitias amaret, et forte si tibi paupertas accideret de adulterio cogitaret. Cum ergo te a coniuge gratis amari uis, tu Deum propter aliud amabis? Quod praemium accepturus es a Deo, o auare? Non tibi terram sed se ipsum seruat qui fecit caelum et terram. Voluntarie sacrificabo tibi. Si adesset tibi quod amas, non laudares.

 

Item:

 

     Contemne omnia, ipsum attende. Et haec quae dedit, propter dantem bona sunt.

 

Item:

 

     Ipsum gratis dilige quia melius ab eo non inuenis quod det quam se ipsum, aut si inuenis melius hoc pete. Voluntarie? quia gratis. Quid est gratis? quoniam bonum est, nihil aliud nisi quia bonum est.

 

Ex his itaque beati Augustini uerbis aperte declaratur quae sit uera in aliquem ac sincera dilectio, ipsum uidelicet propter se, non propter sua diligit. Denique si Deus quia me diligit diligam, et non potius quia quidquid mihi faciat talis ipse est qui super omnia diligendus est, dicitur in me illa Veritatis sententia:

 

     Si enim eos diligitis qui uos diligunt, quam mercedem habebitis?

 

Nullam profecto mercedem iustitiae, quia non aequitatem rei dilectae sed utilitatem meam attendo. Et aeque alium uel plus diligerem, si aeque mihi uel amplius prodesset, immo nec eum iam diligerem, si in eo utilitatem meam non sperarem.

 

Unde complures et pene omnes in tam reprobum sensum deuoluti sunt, ut plane fateantur se nullatenus Deum uenerari siue diligere, si eum sibi minime profecturum crederent, cum tamen ipse non minus diligendus esset si eum puniret, cum id ipse nonnisi iuste faceret et eius praeuenientibus meritis uel aliqua causa rationabili, quae hoc ipso quod iusta esset omnibus placere deberet. Denique quis aliquem dignum gratia censeat quam non sibi gratis, sed cupiditate retributionis deseruire nouerit? Si pro hoc seruitio gratiae cuiquam rei sunt referendae, magis rebus nostris pro quibus nobis seruitia, quam his qui deseruiunt exhibendae sunt, ueluti cum mihi mercenarius quem conduxi, pro multa mercede multum deseruit ac proficit, aut cum mihi aliquis amore alterius, non mei ipsius, mihi famulatur. Sed quae est gratia referenda his pro quibus id fit, non eis qui faciunt est reddenda.

 

At fortassis dicis quoniam Deus se ipso nos, non alia re, est remuneraturus, et se ipsum quo nihil maius est, ut beatus quoque meminit Augustinus, nobis est daturus. Unde cum ei deseruis pro eo quod exspectas ab eo, id est pro aeterna beatitudine tibi promissa, utique propter ipsum id pure ac sincere agis; et pro illa qua debes remuneratione, sicut ipsemet admonet dicens beatos illos qui se ipsos propter regnum caelorum castrauerunt; et psalmista:

 

     Inclinaui, inquit, cor meum ad faciendas iustifcationes tuas propter retributionem.

 

Ac tunc profecto Deum pure ac sincere propter se diligeremus, si pro se id tantummodo, non pro nostra utilitate faceremus; nec qualia nobis donat, sed in se qualis ipse sit attenderemus. Si autem eum tantum in causa dilectionis poneremus, profecto quidquid ageret, uel in nos uel in alios, quoniam nonnisi id optime faceret, eum, ut dictum est, aeque diligeremus quia semper in eo nostrae dilectionis integrae causam inueniremus, qui integre semper et eodem modo bonus in se et amore dignus perseuerat.

 

Talis est uerus paternae dilectionis affectus in filium uel castae uxoris in uirum, cum eos etiam sibi inutiles magis diligunt quam quoscumque utiliores magis habere possent. Nec si qua propter eos incommoda sustinent, potest amor minui, quoniam amoris integra causa subsistit in ipsis quos diligunt dum eos habent, non in commodis suis quae per eos habeant. Quod bene in consolatione uxoris Corneliae Pompeius uictus et profugus commemorans ait:

 

     Quod defles id amasti.

 

Saepe etiam qui liberalis animi sunt homines et magis honestatem quam utilitatem sequuntur, si quos forte sui consimiles uiderint, a quibus tamen nihil emolumenti sperent, maioris eos dilectionis amplectuntur affectu quam proprios seruos, a quibus quotidiana suscipiunt commoda. Utinam et in Deum tam sincerum haberemus affectum ut secundum quod bonus est in se, magis quam secundum quod nobis utile est, eum diligeremus, et si quod suum est nostra integre iustitia seruaret, ut, quia uidelicet summe est bonus, summe ab omnibus diligeretur.

 

Quod autem fidelis anima supra dixit in psalmo se inclinatam ad bona opera fuisse propter retributionem, inchoationem bonae operationis, non perfectionem ostendit. Quisque etenim imperfectus primo ad bene operandum, id est ad praecepta Dei implenda, spe retributionis allicitur et timore potius quam amore sicut scriptum est:

 

     Initium sapientiae timor Domini.

 

Cuius quidem caritas est consummatio siue finis, id est perfectio, sicut alibi dicitur:

 

     Omnis consummationis uidi finem, latum mandatum tuum nimis.

 

Bene itaque dixit Inclinaui, hoc est in initio suae operationis, spe et desiderio retributionis id agressus est. Quod uero eos Veritas laudat beatos

 

     qui se castrauerunt propter regnum caelorum

 

id est continenter uixerunt propter beatitudinem aeternam, ita intelligendum puto quod hoc per continentiam illam sunt assecuti, sicuti cum de aliquo dicimus eum exisse ut moreretur, id est exisse et ideo mortem consecutum esse, non hac intentione ut ei accideret.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License