Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[7:14] SCIMUS ENIM QUOD LEX SPIRITALIS EST: EGO AUTEM CARNALIS SUM,   VENUNDATUS SUB PECCATO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[7:14] SCIMUS ENIM QUOD LEX SPIRITALIS EST: EGO AUTEM CARNALIS SUM,   VENUNDATUS SUB PECCATO.

 

SCIMUS ENIM. Probat quod dixerat, legem uidelicet Moysi bonam esse, licet occasionem inde in peccatum acceperit, quia uidelicet est spiritualis lex, non saecularis, tamquam digito Dei scripta, id est Spiritu Sancto dictante composita et data, non ab hominibus inuenta.

 

EGO AUTEM CARNALIS SUM, id est carnalibus uoluptatibus et terrenis inhians desideriis; atque adeo CARNALIS SUM ut sim VENUMDATUS SUB PECCATIS, hoc est sponte me peccato et eius seruituti subiiciens pretio terrenorum bonorum, id est omnem exercens concupiscentiam propter illa acquirenda et obtinenda; uel etiam in primis parentibus UENUMDATUS cum ipsis sub peccato, ob dilectionem scilicet et gustum pomi quod Eua concupinit. Ecce unde facti sumus captiui. Vendere nos potuimus, redimere non possumus. Sanguis innocens datus est pro nobis, nec nostris nos uiribus a dominio peccati liberare possumus, sed gratia redemptoris.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License