Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[7:15] QUOD ENIM OPEROR, NON INTELLEGO: NON ENIM QUOD VOLO, HOC AGO:   SED QUOD ODI, ILLUD FACIO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[7:15] QUOD ENIM OPEROR, NON INTELLEGO: NON ENIM QUOD VOLO, HOC AGO:   SED QUOD ODI, ILLUD FACIO.

 

QUOD ENIM OPEROR. Quantum carnalis et infirmus sit factus et quanto prauae consuetudinis iugo depressus ostendit, dicens se committere scienter malum ipsum quod non uult, quasi si aliquis, cogente Domino, id quod non uult operetur. Et hoc est QUOD ENIM OPEROR, NON INTELLIGO esse operandum, id est non credo ut fieri debeat, immo indubitanter scio esse malum et ideo non esse faciendum.

 

NON ENIM QUOD. Probat se male agere contra propriam conscientiam quia et quod bonum esse recognoscit dimittit, et quod non dubitat esse malum facit. Et hoc est quod dicit NON AGO, id est non facio, BONUM QUOD VOLO, id est quod approbo debere fieri et cui per rationem consentio, SED MALUM QUOD ODI, hoc est quod, ut dictum est, non uolo, sed rationis iudicio reprobo atque damno.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License