Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[7:16] SI AUTEM QUOD NOLO, ILLUD FACIO: CONSENTIO LEGI, QUONIAM BONA   EST.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[7:16] SI AUTEM QUOD NOLO, ILLUD FACIO: CONSENTIO LEGI, QUONIAM BONA   EST.

 

SI AUTEM. Redit ad commendationem legis ut ex nostro quoque iudicio eam bonam esse conuincat, quae id uidelicet prohibet quod nos per rationem esse malum deprehendimus, sicut est concupiscere, cum ait:

 

     Non concupisces.

 

Et hoc est si FACIO QUOD NOLO, id est non approbo, CONSENTIO et concordo LEGI de hoc QUIA BONA EST, cum eam uidelicet ea prohibere uideo quae ego ipse mala esse iudico, sicut concupiscentia, de qua superius dixi, sine ira, odium, inuidia. Quam etiam nolentes habemus quia profecto concupiscere nollemus, licet quod concupiscimus uolentes et cum delectatione peragamus.

 

Cum itaque dicitur 'omne peccatum uoluntarium' et cum dicitur 'nemo peccare inuitus' de actu hoc peccati, non de concupiscentia est intelligendum. Omnis quippe actus peccati inde uoluntarius potius quam necessarius dicitur quod ex uoluntate quacumque praeeunte ipse descendit, siue illud per ignorantiam sine per aliquam fiat coactionem.  Verbi gratia, iacit aliquis lapidem improuide; et fortuitu, non scienter, hominem interficit. Haec profecto interfectio ex uoluntate iacendi lapidem, non interficiendi hominem procedit. Est et alius qui irruentem super se hostem coactus interficit, ne ab eo scilicet interficiatur; et peccare inuitus dicitur cum id quoque tamen ex uoluntate euadendi mortem potius quam ex desiderio ante habito occidendi hominem agat. Omnis itaque actus peccandi uoluntarius et non necessarius in eo dicitur quod ex quacumque, ut dictum est, uoluntate descendit.

 

Si quis tamen dicat occisionem illam hominis per iactum lapidis 'uoluntariam' non concedo sicut iactum lapidis 'uoluntarium' dico. Frequenter enim nomina ex adiunctis suas uariant siguificationes, ut cum omnem 'substantiam' concedamus, non tamen ideo omnem 'hominem'. Ita et cum omne peccatum dicamus 'uoluntarium" id est omnem actum peccati ex aliqua, ut dictum est, uoluntate procedere, non tamen occisionem illam concedimus 'uoluntariam' hoc est ex uoluntate quam aliquis haberet occidendi illum esse commissam.

 

Hoc itaque modo, cum coacti peccatum committimus, simul et quod uolumus et quod nolumus efficimus, uelut in supra posito exemplo, dum coacti hominem occidimus, mortem per hoc euitamus quod uolumus, et homicidium facimus quod non uolumus. Sic et in coitu uxoris alterius, ipse nobis placet concubitus, non adulterii offensa uel reatus quem incurrimus. Coitu itaque tantum, non adulterio delectamur quia nihil ad uoluptatem adulterii reatus pertinet sed magis ad conscientiae tormentum, et quominus peccaremus atque adulterium uitaremus, earn cum qua fornicamur nequaquarn esse coniugatam uellemus.

 

Cum itaque dicitur NON QUOD VOLO AGO SED QUOD NOLO, nihil obest si 'nolle' et 'uelle' proprio et usitato modo sumamus, pro 'placere' scilicet atque 'displicere', quia frequenter, ut dictum est, in eodem actu et quod placet et quod displicet inuenimus, sicut in ipso coitu carnalis uoluptas et adulterii culpa. Possumus et iuxta superiorem rationem 'uelle' et 'nolle' pro 'approbare' et 'improbare' accipere, quomodo et Deus nonnulla uelle et nolle dicitur. Neque enim in eo potest esse commotio animi quae in nobis uoluntas seu uoluptas, id est delectatio, dicitur, sed cum eum uelle aliquid dicimus, aut eius approbationem aut dispositionem significamus. Alioquin cum dicit Veritas:

 

     Quotiens uolui congregare filios tuos et noluisti?

 

uel Apostolus:

 

     Qui uult, inquit, omnes saluos fieri et neminem perire

 

et rursus psalmista:

 

     Quaecumque uoluit fecit

 

uel idem Apostolus:

 

     Voluntati enim eius quis resistit?

 

maximam incurremus controuersiam, in superioribus itaque duobus locis 'uelle' Dei 'approbare' dicitur, ut id uidelicet quod approbat seu consulit ut fiat, et quod si factum sit tamquam sibi placitum remunerat, 'uelle' dicatur; reliquis uero duobus inferioribus locis 'uelle' eius 'disponere' dicitur atque 'apud se stabilire' quod facturus est. Quae quidem uoluntas numquam effectu carebit nec ei ab aliquo resistetur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License