Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[7:18] SCIO ENIM QUIA NON HABITAT IN ME, HOC EST IN CARNE MEA, BONUM.   NAM VELLE, ADIACET MIHI: PERFICERE AUTEM BONUM, NON INVENIO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[7:18] SCIO ENIM QUIA NON HABITAT IN ME, HOC EST IN CARNE MEA, BONUM.   NAM VELLE, ADIACET MIHI: PERFICERE AUTEM BONUM, NON INVENIO.

 

SCIO ENIM. In me iam, ut dictum est, carnali facto, peccatum NON INHABITAT, id est assidue manes, ut iam quasi in habitum sit mihi conuersum.

 

QUIA BONUM, id est uirtus quae est optimus animi habitue, iam non manet in me carnali facto; quod significat cum dicit: Hoc EST IN CARNE MEA.

 

NAM VELLE. Probat se uirtute destitutum cum bonum quod uult, id est per rationem faciendum esse approbat, implere per infirmitatem carnalis concupiscentiae non queat.

 

PERFICERE BONUM est bonae uoluntati factum adiungere, quod in me, inquit, NON INVENIO si bene me circumspiciam et diligenter discutiam. Velle itaque MIHI naturaliter ADIACET, quia ex me ipso et propria creatione rationem habeo per quam bonum faciendum esse approbo, sed ex me illud perficere non habeo, nisi uidelicet ex apposite mihi gratia.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License