Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[1:3] DE FILIO SUO, QUI FACTUS EST EX SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM,

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[1:3] DE FILIO SUO, QUI FACTUS EST EX SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM,

 

DE FILIO SUO, id est proprio et substantiali, non adoptiuo, QUI FACTUS EST EI EX SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM, id est humanam naturam, qui secundum diuinam solummodo est genitus ei, scilicet Deo Patri, id est ad honorem ipsius qui semper in Filio glorificatus est et honoratus, cum ipse dicat Filius se propriam gloriam non quaerere sed eius qui misit eum.

 

EX SEMINE DAUID, hoc est ex Maria quae fuit ex stirpe Dauid, cum tam Abraham quam Dauid promissio de Christo facta sit, ut uidelicet de eorum semine per matrem suam nasceretur, hic tamen solum commemorat Dauid qui grauiter nonnumquam deliquit, non Abraham qui maxime iustus apparuit, ut uidelicet diuinae gratiae, non meritis hominum, totum huius incarnationis tribuatur mysterium. Sufficit etiam nominare Dauid, tacito Abraham, cum per Dauid qui de genere Abrahae est, Christum de genere Abrahae esse doceat.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License