Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[7:21] INVENIO IGITUR LEGEM, VOLENTI MIHI FACERE BONUM, QUONIAM MIHI   MALUM ADIACET:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[7:21] INVENIO IGITUR LEGEM, VOLENTI MIHI FACERE BONUM, QUONIAM MIHI   MALUM ADIACET:

 

INVENIO IGITUR. Quandoquidem lex, ut supra dictum est, cognitionem peccati mihi attulit, per quam quidem cognitionem uolo bonum facere quod ipsa docet, et ei per rationem consentio, licet inde peccatum occasionem acceperit; IGITUR INVENIO, id est per me ipsum propriae rationis indicio comperio, LEGEM esse bonum, id est rem utilem mihi uel ministram magni bond, cum per eius doctrinam bond seu mall discretionem adeptus sim, MIHI, inquam, uolenti eam FACERE BONUM quod ipsa praecipit implere. In hoc quippe ipso, quod id quod praecipit facere uolo et per rationem appetere, reuera recognosco quia bona est, in suis uidelicet praeceptis. Quare autem dixerit uolenti potius quam facienti, subponit dicens: QUONIAM MIHI MALUM ADIACET, hoc est prauae consuetudinis iugo premor quae bonam impedit uoluntatem.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License