IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [7:23] VIDEO AUTEM ALIAM LEGEM IN MEMBRIS MEIS, REPUGNANTEM LEGI MENTIS MEAE, ET CAPTIVANTEM ME IN LEGE PECCATI, QUAE EST IN MEMBRIS MEIS. |
[7:23] VIDEO AUTEM ALIAM LEGEM IN MEMBRIS MEIS, REPUGNANTEM LEGI MENTIS MEAE, ET CAPTIVANTEM ME IN LEGE PECCATI, QUAE EST IN MEMBRIS MEIS.
CONDELECTOR ENIM. Quia dixit se uelle facere bonum quod lex praecipit et tamen non facere, unde utrumque accidit exponit, dicens quia se condelectari LEGI SECUNDUM INTERIOREM HOMINEM, id est placere ei quod lex praecipit et se illud per rationem appetere -- quam hoc loco INTERIOREM HOMINEM appellat, id est spiritualem et inuisibilem Dei imaginem, in qua factus est homo secundum animam dum rationalis creatus est et per hoc caeteris praelatus creaturis -- et rursus dicens se uidere ALIAM LEGEM IN MEMBRIS suis etc., id est se cognoscere ipsum peccati fomitem uel concupiscentiae stimulos, quibus tamquam LEGI per infirmitatem carnis obedit, in membris corporis sui regnare et sibi dominari sicut gulositatem in gula, luxuriam in genitalibus et caetera uitia in caeteris partibus corporis per quas exercentur; legem illam concupiscentiae dico REPUGNANTEM, id est contrariam LEGI naturali MEAE MENTIS, id est rationi quae me quasi lex regere debet. Per rationem quippe bonum, per concupiscentiam appeto malum.
ET CAPTIVANTEM ME, hoc est quasi captiuum et nolentem me trahentem IN LEGEM, id est in obedientiam PECCATI mente concepti, ut opere illud impleam.
QUAE, scilicet lex, ita me captiuans et a Deo proprio Domino meo auertens, sicut iam dictum, EST IN MEMBRIS MEIS. Unde et concupiscentia dicitur oculorum per quam uisa concupiscimus; et similiter dici potest caeterorum membrorum, secundum quinque sensuum exercitia in carnalibus uoluptatibus. Quod uero repetit quae est in membris meis, ad exaggerandam et amplius nostrae memoriae commendandam infirmitatem nostram facit qui quasi quot membra habemus tot fere in eis hostes iugiter sustinemus et inseparabiliter nobiscum ipsos portamus.