IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [7:25] GRATIA DEI PER IESUM CHRISTUM DOMINUM NOSTRUM. IGITUR EGO IPSE MENTE SERVIO LEGI DEI: CARNE AUTEM, LEGI PECCATI. |
[7:25] GRATIA DEI PER IESUM CHRISTUM DOMINUM NOSTRUM. IGITUR EGO IPSE MENTE SERVIO LEGI DEI: CARNE AUTEM, LEGI PECCATI.
GRATIA DEI, id est non lex, non propriae uires, non quaelibet merita, sed diuina beneficia gratis nobis PER IESUM, id est saluatorem mundi, collate. Cum autem subdit CHRISTUM et DOMINUM NOSTRUM potentiam et iustitiam, qua saluare queat nos ostendit. Christus quippe, id est 'unctus' regiam quam habet potestatem exprimit. Cum uero ait DOMINUM NOSTRUM ius quod habet in nobis tamquam seruis suis demonstrat, ut nos iuste a dominio peccati siue diaboli possit eruere et a captinitate praedicta tamquam suos reducere.
IGITUR EGO. Quandoquidem per rationem, ut dictum est, bonum quod lex praecipit uolo, sed per peccatum quod habitat in cam mea malum operor, igitur MENTE, id est ratione, ego SERVIO LEGI DET, tamquam domino uidelicet ad obediendum ei per ratione. Sed ego IPSE CARNE, id est carnalis desiderio uoluptatis stimulante, seruio LEGI PECCATI, id est prauis concupiscentiae suggestionibus quasi legi obaudio.