IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [8:1] NIHIL ERGO NUNC DAMNATIONIS EST HIS QUI SUNT IN CHRISTO IESU: QUI NON SECUNDUM CARNEM AMBULANT. |
[8:1] NIHIL ERGO NUNC DAMNATIONIS EST HIS QUI SUNT IN CHRISTO IESU: QUI NON SECUNDUM CARNEM AMBULANT.
NIHIL ERGO. Quia uidelicet, ut dictum est, gratia Dei per Christum suos liberal, ergo nihil DAMNATIONIS HIS QUI etc., hoc est qui in hoc superaedificati sunt fundamento. Quomodo autem hos cognoscere ualeamus determinat, QUI uidelicet NON AMBULANT SECUNDUM CARNEM, id est si quandoque per infirmitatem carnis aliquam labuntur, sicut fecit Petrus mortem timens corpoream non perseuerant post concupiscentias sues eundo de uitio in uitium.