IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[8:2] LEX ENIM SPIRITUS VITAE IN CHRISTO IESU LIBERAVIT ME A LEGE PECCATI ET MORTIS.
LEX ENIM. Dixit quia gratia Dei liberabit eum per Christum. Et quomodo id fiat nunc aperit, quia lex SPIRITUS VITAE, id est lex caritatis et diuini amoris potius quam timoris sicut erat lex uetus, IN CHRISTO IESU, id est per eum nobis data et exhibita, LIBERAVIT ME A LEGE PECCATI ET ideo MORTIS, hoc est a praeceptis uel suggestionibus carnalis concupiscentiae, ne eis scilicet consentiendo obediam. SPIRITUS VITAE, id est Spiritus Sanctus qui est uita animarum, quia amor est. Ideo lex huius spiritus 'lex amoris' dicitur, filios generans, non seruos constringens, id est Euangelium quod totum caritate refertum est. Unde et ad Christum dicitur:
Diffusa est gratia in labiis tuis
quia tota eius praedicatio caritate plena est. Unde et Spiritus apostolos replens scientia sicut promiserat Filius, dicens:
quae etiam doctrina significatur, cum dicitur Factus est repente de caelo sonus
id est sermo intelligentiae factus eis per inspirationem in mente, merito in igneis demonstratus est linguis, cum eorum scilicet linguae nihil nisi caritatis feruorem essent praedicaturae.