Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:4] UT IUSTIFICATIO LEGIS IMPLERETUR IN NOBIS, QUI NON SECUNDUM  CARNEM AMBULAMUS, SED SECUNDUM SPIRITUM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:4] UT IUSTIFICATIO LEGIS IMPLERETUR IN NOBIS, QUI NON SECUNDUM  CARNEM AMBULAMUS, SED SECUNDUM SPIRITUM.

 

UT IUSTIFICATIO LEGIS. Non dicit opera legis quae nequaquam iustificant, sed quod lex praecipit de his quae ad iustificationem attinent, sine quibus iustificari non possumus, sicut est Dei et proximi caritas; quam lex imperfectam habet sicut supra monstrauimus, sed per Christum in nobis perficitur. Et hoc est quod ait ut caritas Dei et proximi, quam lex praecipit.

 

IN NOBIS perfecta nos iustificaret. Ipsum quippe Christum tamquam Deum, ipsum tamquam proximum uere diligere summum illud baneficium, quod nobis exhibuit, compellit. Quod est in nobis peccatum damnare, id est reatum omnem et culpam destruere per caritatem, ex hoc summo beneficio in nobis propagatam.

 

Origenes:

 

     Verius, inquit, habetur apud Graecos pro peccato damnauit peccatum, id est ipse hostia pro peccato factus. Per hanc hostiam carnis quae dicitur pro peccato damnauit [id est deleuit] peccatum.

 

Quia remissionem quoque peccatorum nobis in sanguine suo et reconciliationem operatus est, uel de peccato a diabolo uel a Iudaeis in se commisso, DAMNAVIT PECCATUM in nobis, ut dictum est, malis etiam ipsis optime utens et in bonum conuertens.

 

Duo illa quae praemissa sunt ad duo subposita sunt referenda et copulanda. Ad hoc quidem quod ait de peccato DAMNAVIT PECCATUM, illud subiungit QUOD IMPOSSIBILE ERAT LEGI, scilicet damnare uel auferre peccatum. Ad illud uero quod subditur ut iustificatio legis IMPLERETUR, illud est adnectendum: IN QUO INFIRMABATUR, ipsa lex scilicet.

 

PER CARNEM, hoc est ad habendam plenam et perfectam iustificationem, lex infirma fuit propter carnalem populum cui data fuit, ut supra ostendi mus, de imperfectione mandatorum eius agendo. Impossibile itaque erat legi per obedientiam sui peccatum auferre, cum perfecta, ut dictum est, non haberet praecepta. Ad quam praecipue perfectionem infirmabatur, id est impediebatur, propter insolentis populi carnalitatem.

 

QUI NON SECUNDUM. In nobis dico impleretur per Christum qui eius doctrina et exemplo et summa illa caritatis exhibitione spirituales per desiderium, non carnales, effecti sumus. Et hoc est qui non AMBULAMUS SECUNDUM CARNEM id est carnalibus desideriis iam non inducimur, sed gratia Dei id est Spiritu Sancto, regimur et de uirtute in uirtutem promouemur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License