Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:5] QUI ENIM SECUNDUM CARNEM SUNT, QUAE CARNIS SUNT, SAPIUNT. QUI  VERO SECUNDUM SPIRITUM, QUAE SUNT SPIRITUS, SENTIUNT.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:5] QUI ENIM SECUNDUM CARNEM SUNT, QUAE CARNIS SUNT, SAPIUNT. QUI  VERO SECUNDUM SPIRITUM, QUAE SUNT SPIRITUS, SENTIUNT.

 

QUI ENIM. Dixi iustificari eos qui non secundum carnem sed secundum spiritum ambulant. Et merito, quia qui SECUNDUM CARNEM SUNT, id est carnalibus desideriis irretiti, illa SAPIUNT, id est illorum experimentis utuntur QUAE CARNIS SUNT, id est quae ad carnales attinent uoluptates.

 

QUI VERO SECUNDUM SPIRITUM SUNT, hoc est qui spiritualibus accenduntur desideriis, sentiunt experiendo done ipsa Spiritus Sancti.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License