Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:9] VOS AUTEM IN CARNE NON ESTIS, SED IN SPIRITU: SI TAMEN SPIRITUS  DEI HABITAT IN VOBIS. SI QUIS AUTEM SPIRITUM CHRISTI NON HABET,  HIC NON EST EIUS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:9] VOS AUTEM IN CARNE NON ESTIS, SED IN SPIRITU: SI TAMEN SPIRITUS  DEI HABITAT IN VOBIS. SI QUIS AUTEM SPIRITUM CHRISTI NON HABET,  HIC NON EST EIUS.

 

Continuatio: dixi sapientiam carnis inimicam Deo, nec sine cause; sed ideo quod QUI IN CARNE SUNT etc.

 

VOS AUTEM. Ne desperarent Romani quibus scribebat, audientes quod qui in came sunt, Deo placere non possum quasi propter se etiam dictum esset, consolatur eos dicens: VOS AUTEM gratia Dei iam NON ESTIS IN CARNE SED IN SPIRITU, id est non in carnalibus sed spiritualibus desideriis. Et ne iterum de hoc quod attestatur quasi certus esset, nimis confiderent et ad superbiam amplius incitarentur, quibus maxime ad elationem eorum reprimendam scribit, quasi dubitatiue hoc se profiteri insinuat dicens: SI TAMEN SPIRITUS, hoc est Spiritum DEI habetis habitatorem potius quam hospitem, id est permanentem IN VOBIS per inhabitantem gratiam suam, non a uobis recedentem uel per uos transeuntem Quantum autem sit periculum Spiritu Dei carere adnectit, dicens quod SI QUIS NON HABET SPIRITUM CHRISTI. HIC NON EST EIUS, uidelicet membrum, quia Spiritus eius ipse est amor et uinculum quo huic capiti membra sua cohaerent. De quo quidem Spiritu specialiter dicitur quia Deus caritas est. Cum autem primo dixerit Spiritum Dei et postea Christi, ipsum profecto Christum cuius etiam dicit diuinum Spiritum, Deum esse demonstrat.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License