IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [8:10] SI AUTEM CHRISTUS IN VOBIS EST, CORPUS QUIDEM MORTUUM EST PROPTER PECCATUM, SPIRITUS VERO VITA PROPTER IUSTIFICATIONEM. |
[8:10] SI AUTEM CHRISTUS IN VOBIS EST, CORPUS QUIDEM MORTUUM EST PROPTER PECCATUM, SPIRITUS VERO VITA PROPTER IUSTIFICATIONEM.
SI AUTEM, ac si diceret: sed si Spiritum Christi habemus, quod est dicere Si CHRISTUS per Spiritum suum, id est per gratiam donorum suorum, utpote remissionem peccatorum et collationem uirtutum, IN NOBIS EST, CORPUS QUIDEM nostrum MORTUUM EST, id est corporali morti obnoxium PROPTER PECCATUM scilicet priorum parentum siue carnalis concupiscentiae maculam in qua est conceptum. Sed SPIRITUS noster VIVIT PROPTER IUSTIFICATIONEM, id est ex uirtutibus quae eum iustificant, mortem damnationis euitat; ac si aperte dicat: licet in Christo remissionem etiam originalis peccati consequamur, cuius quidem peccati mors etiam carnis est poena, non tamen hanc nobis abstulit poenam qui remouit causam.
Unde non minima fieri quaestio solet, quare uidelicet poena haec reseruatur ubi peccatum, quod eius causa est, condonatur? ut qui uidelicet in baptismo plenam peccatorum remissionem percipiunt, statim illam saltem, quam in paradiso ante peccatum habebant, immortalitatem non recuperent? Ad quam quidem quaestionem Isidorus De summo bono respondens, libro I, capitulo XXIII, ait:
Si a poena praesenti homines liberarentur per baptismum, ipsum putarent baptismi pretium, non illud aeternum. Ergo soluto reatu peccati, manet tamen quaedam temporalis poena, ut illa uita feruentius requiratur quae erit a poenis omnibus aliena.
Quis etenim nesciat omnes fere homines plus temporalem uitam quam aeternam appetere, cum pro ea quam retinere non possunt, multo amplius quam pro aeterna laborent et plus corporis quam animae mortem pauere et magis sollicitari de praesentis uitae aerumnis quam futurae? Si huius itaque animalis uitae felicitatem se detinere considerent, amplius ad ecclesiae sacramenta propter istam quam propter aeternam properarent; et huius qualicumque refrigerio contenti, illius perfectionem gloriae uel omnino contemnerent uel minus appeterent, in hoc ipso iniqui quod summo bono inferius anteponerent.