Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:11] QUOD SI SPIRITUS EIUS, QUI SUSCITAVIT IESUM A MORTUIS, HABITAT   IN VOBIS: QUI SUSCITAVIT IESUM CHRISTUM A MORTUIS, VIVIFICABIT   ET MORTALIA CORPORA VESTRA, PROPTER INHABITANTEM SPIRITUM EIUS   IN VOBIS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:11] QUOD SI SPIRITUS EIUS, QUI SUSCITAVIT IESUM A MORTUIS, HABITAT   IN VOBIS: QUI SUSCITAVIT IESUM CHRISTUM A MORTUIS, VIVIFICABIT   ET MORTALIA CORPORA VESTRA, PROPTER INHABITANTEM SPIRITUM EIUS   IN VOBIS.

 

QUOD SI SPIRITUS. Dixi quia corpus nostrum est mortuum, id est morti temporali subiectum remanet etiam post remissionem omnium peccatorum. Sed ab hac etiam mortalitate ipsum liberabitur in resurrectione, ut non solum animam, uerum etiam corpus diuina glorificet gratia. Et hoc est quod ait: SI SPIRITUS EIUS, hoc est Patris, quo uidelicet Patre diuina specialiter designatur potentia; EIUS, inquam, QUI per propriam potentiam SUSCITAVIT iam caput nostrum A MORTUIS, id est IESUM, habitans, ut dictum est, in nobis, ipse idem QUI SUSCITAVIT IESUM, non ab infirmitate, sed a morte etc. Ideo resuscitationem Christi repetit ut ea, saepius repetita, securiores nos reddat. VIVIFICABIT ET NOSTRA MORTALIA CORPORA, ut eamdem resurrectionis gloriam in capite et membra participent; VIVIFICABIT, non quomodo corpora quae passibilia erunt et cruciatui apta, sed PROPTER INHABITANTEM SPIRITUM, hoc est prout debetur reuerentiae Spiritus Christi, qui in corporibus illis quasi in templo iam habitat et quiescit, iam per eius gratiam repressis motibus carnis.

 

Non parua est quaestio -- cum diuina substantia humanam sibi in unam Christi personam coniunxit, et eadem sit penitus Patris et Filii et Spiritus Sancti substantia indiuidua -- cur Filius potius quam Pater aut Spiritus Sanctus dicatur incarnatus; uel cum sint opera Trinitatis indiuisa, ut uidelicet quidquid una personarum facit, et caeterae faciant, quomodo Filius carnem assumpsisse dicitur, et non Pater aut Spiritus Sanctus? Sed hoc ex Anthropologia nostra petatur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License