IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[8:12] ERGO FRATRES DEBITORES SUMUS NON CARNI, UT SECUNDUM CARNEM VIVAMUS.
ERGO FRATRES. Quandoquidem QUI IN CARNE SUNT, DEO PLACERE NON POSSUNT, ERGO NON SUMUS DEBITORES CARNI, id est desideriis carnalibus obedire non debemus qui nihil cuiquam contra Deum debemus, qui etiam propter Deum animam ponere recte inbemur. Hoc saeculares attendant potestates, nullam sibi scilicet a subiectis obedientiam deberi cum aliquid quod Deus prohibet eis iniungunt, etiam si fide uel sacramento eos sibi in hoc adstrixerint.
UT SECUNDUM CARNEM VIVAMUS. Exponit quod praemisit, quomodo uidelicet intelligendum sit nos NON esse DEBITORES CARNI, ne forte hoc aliquis de substantia carnis dictum acciperet; cui quidem debitores sumus quantum ad necessariam eius curam pertinet, in uictu scilicet et uestitu, ut hoc ei ministremus. Tale est ergo ac si dicat: NON SUMUS, inquam DEBITORES CARNI ita UT SECUNDUM CARNEM VIVAMUS, licet in carne, hoc est ut carnalia sectemur desideria.