Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:13] SI ENIM SECUNDUM CARNEM VIXERITIS, MORIEMINI: SI AUTEM SPIRITU   FACTA CARNIS MORTIFICATIS, VIVETIS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:13] SI ENIM SECUNDUM CARNEM VIXERITIS, MORIEMINI: SI AUTEM SPIRITU   FACTA CARNIS MORTIFICATIS, VIVETIS.

 

SI ENIM, hoc est non estis obnoxii carni quia eius obedientia uos damnaret. Et hoc est MORIEMINI, hoc est mortem animae, quod est peccatum, incurretis ei consentiendo, si ea stimulante non quantum potestis reluctemini.

 

SI AUTEM SPIRITU, id est dono aliquo diuinae gratiae magis quam uestra uirtute MORTIFICAVERITIS FACTA CARNIS, si nondum penitus suggestiones exstirpare potestis.

 

VIVETIS e contrario uera animae uita, siue hic in uirtutibus siue in aeterna beatitudine, facta mortificantur tamquam si paruulus in utero conceptus antequam nascatur extinguatur, dum mala quae mente concipimus ne usque ad opera prodeant praeuenimus, omnem quantum possumus occasionem auferentes; sicut scriptum est:

 

     Beatus qui tenebit et allidet paruulos suos ad petram

 

hoc est concepta per aliquam suggestionem mente peccata, dum adhuc quasi paruula sunt, mortificabit atque interficiet allidendo ea ad petram, id est confringendo ea et dissipando ad illud omnium bonorum stabile fundamentum, quod Christus est, dum quod per infirmitatem carnis mens humana concupiscit, per amorem Christi ratio roborata ne perficiatur satagit. Sicut alibi idem commemorat Apostolus dicens:

 

     Caro concupiscit aduersus spiritum, spiritas aduersus carnem

 

id est ratio carnis suggestiones reprimens, ne uidelicet usque ad opera procedant. Et Salomon:

 

     Melior est, inquit, patiens uiro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License