IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [8:15] NON ENIM ACCEPISTIS SPIRITUM SERVITUTIS ITERUM IN TIMORE, SED ACCEPISTIS SPIRITUM ADOPTIONIS FILIORUM, IN QUO CLAMAMUS: ABBA (PATER)! |
[8:15] NON ENIM ACCEPISTIS SPIRITUM SERVITUTIS ITERUM IN TIMORE, SED ACCEPISTIS SPIRITUM ADOPTIONIS FILIORUM, IN QUO CLAMAMUS: ABBA (PATER)!
NON ENIM. Ac si aliquis quaereret: habetne Deus plures filios cum eius unigenitus dicatur Christus? respondet: habet quidem plures sed per adoptionem, non per naturam, quia et uos ipsi SPIRITUM ADOPTIONIS ACCEPISTIS in quo efficiuntur filii Dei. Unde et ipse alibi dicit
quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.
Spiritum itaque adoptionis dicit donum caritatis per quod nos adoptamur a Deo in filios.
IN QUO, scilicet spiritu, hoc est in professione et recognitione cuius doni, nos ad Deum CLAMAMUS intente, atque exsultanter dicimus ABBA (PATER)! hoc est eum potius profitemur Patrem quam Dominum, ac per hoc nos potius filios quam seruos recognoscimus. Sic enim et Veritas in Euangelio frequenter docuit, nos scilicet Deum potius uocare Patrem quam Dominum, ut ex hoc quoque ad filialem nos hortaretur subiectionem. Unde et cum illam discipulis spiritalem traderet orationem:
Orantes, inquit, dicite: Pater noster, qui es in caelis... etc.
Unde et bene abbates monasteriorum 'patres' dicimus, ut ex ipso nomine magis amari tamquam patres quam timeri tamquam domini aperte admoneantur.
CLAMAMUS, inquit, nos Hebraei ABBA, uos ex gentibus PATER, cum hoc scilicet nomen sit Hebraeum siue Syrum, illud Graecum siue Latinum. Augustinus, In epistola ad Galatas:
ABBA PATER, duo sunt uerba quae posuit ut posteriore interpretetur primum. Nam hoc est ABBA quod PATER, propter uniuersum populum qui de Iudaeis et gentibus uocatus est, ut Hebraeum uerbum ad Iudaeos, Graecum ad gentes pertineat.
Idem, in libro III De consensu euangelistarum:
Hoc est ABBA Hebraice quod est Latine PATER.
ABBA Hebraeum est et Syrum, PATER Graecum et Latinum. Praeuidens ergo Apostolus utrosque populos ad fidem colligendos, posuit duo nomina sub una significatione, ut qui credunt ex Hebraeis et Syris dicant ABBA, miserere, qui ex Graecis aliisque dicant PATER. Tale quid in Euangelio Marci habetur, dicente Domino: "Abba Pater, si possibile est, transeat calix iste a me".
SPIRITUM SERVITUTIS IN TIMORE. Dicit donum illud seruilis timoris, quo non a mala uoluntate sed a mala conpescimur actione, foimidine poenae, sicut antea Iudaei per poenas legis corporales. Non ACCEPISTIS SPIRITUM [SERVITUTIS] per Euangelium sicut olim Iudaei per legem.