Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:16] IPSE SPIRITUS TESTIMONIUM REDDIT SPIRITUI NOSTRO QUOD SUMUS   FILII DEI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:16] IPSE SPIRITUS TESTIMONIUM REDDIT SPIRITUI NOSTRO QUOD SUMUS   FILII DEI.

 

IPSE ENIM SPIRITUS adoptionis, quem diximus et habemus, facit recognoscere spiritum nostrum, id est rationem QUOD SUMUS FILII DEI, hoc est ei per amorem subiecti. Nihii enim melius quisque quam propriam recognoscit conscientiam, et utrum seruus an filius potius dicendus sit. Notandum uero Apostolum in his quibus loquitur Romanis, quorum nonnulli uehementer erant reprehendendi, generalem fidelium personam hoc loco se intelligere et non tam quales illi essent quam quales esse deberent exponere.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License