IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [8:17] SI AUTEM FILII, ET HAEREDES: HAEREDES QUIDEM DEI, COHAEREDES AUTEM CHRISTI: SI TAMEN CONPATIMUR UT ET CONGLORIFICEMUR. |
[8:17] SI AUTEM FILII, ET HAEREDES: HAEREDES QUIDEM DEI, COHAEREDES AUTEM CHRISTI: SI TAMEN CONPATIMUR UT ET CONGLORIFICEMUR.
SI AUTEM FILII, scilicet ADOPTIONIS, utique ET HAEREDES quia ad hoc adoptantur, id est gratia eliguntur, ut hereditatem assequantur; HAEREDES QUIDEM DEI hoc est Patris, et COHAEREDES CHRISTI, hoc est naturalis eius Filii, in illa uidelicet beatitudinis possessione perpetua. Ostendit quantum sit assequi illam heredit at em Dei per quam Filio eius Christo similes efficimur: SI TAMEN. Dixi HAEREDES sumus, hac tamen intentione si COMPATIMUR ipsi Christo, quia non coronabitur quis nisi qui legitime certauerit, aduersus hostium scilicet seu uitiorum impugnationem. Et quia, ut ait Cyprianus, martyrem non facit poena sed causa, addit UT CONGLORIFICEMUR, hoc est si ita patimur, ut cum Christo glorificari digni simus. Quod tunc fit quando caritas ad patiendum praeparat, non necessitas trahit, et pro Christo sicuti pro nobis ut sic ei mutuum soluamus. Omnes itaque quantum in ipsis est pro eo compatiuntur, quicumque, ut diximus, pro eo pati parati sunt, si uidelicet ipsi persecutori non desunt, licet eis desit persecutor.