Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:18] EXISTIMO ENIM QUOD NON SUNT CONDIGNAE PASSIONES HUIUS TEMPORIS   AD FUTURAM GLORIAM, QUAE REVELABITUR IN NOBIS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:18] EXISTIMO ENIM QUOD NON SUNT CONDIGNAE PASSIONES HUIUS TEMPORIS   AD FUTURAM GLORIAM, QUAE REVELABITUR IN NOBIS.

 

EXISTIMO ENIM, ac si aliquis quaereret: estne tanta illa haereditas, ut pro ea promerenda patiendum sit usque ad mortem sicut Christus passus est? -- respondet immo tantam esse existimo, ut omnia merita hominum, quantumcumque ipsi patiendo mereantur, longe excedat. Et hoc est quod ait: NON SUNT CONDIGNAE PASSIONES HVIUS TEMPORIS, hoc est temporales istae et transitoriae tribulationes, quantaecumque fuerint, non sunt tanti menti, ut eis debeatur illa ineffabilis et aeterna gloria futurae uitae QUAE REVELABITUR IN NOBIS, quia iam quidem filii Dei sumus, sicut scriptum est, sed nondum apparet quid erimus. Nulli enim transitorio, quamuis sit bonum ex debito, redditur perpetuum bonum, sed per gratiam Dei, meritis nostris superadditam, id obtinemus ad quod nequaquam ex meritis nostris sufficiebamus.

 

Et si diligenter attendamus, nihil transitorium aeterni boni remuneratione dignum est. Sola quippe caritas, quae numquam excidit, uitam promeretur aeternam; et quicumque aequales sunt caritate, pares apud Deum habentur remuneratione, etiamsi alter effectu caritatis priuetur aliquo casu praepeditus. Unde et merito beatus Augustinus aequalem de martyrio coronam asserit habere Iohannem qui passus non est, quam et Petrus habet qui passus est, ut non tam passionis effectum quam affectum Deus attendat.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License