IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[8:19] NAM EXPECTATIO REVELATIONEM FILIORUM DEI EXPECTAT.
NAM EXSPECTATIO. Bene dixi FUTURAM GLORIAM quae reuelabstur in nobis, scilicet filiis Dei, quia hanc REVELATIONEM, scilicet gloriae filus Dei debitae, exspectatio fidelium omnium EXSPECTAT. Ac si diceret: exspectans unusquisque exspectat, sicut dicitur Euntes ibant, hoc est perseueranter atque confidenter sperant, bonis scilicet operibus eam promerentes, REUELATIONEM FILIORUM DEI, id est remunerationem illam in qua reuelabitur qui filii Dei sint et ad uitam praedestinati, quod adhuc occultum est. Creaturam eos dicit qui creationem Dei in se ipsis incorruptam satagunt custodire, ac reformare imaginem Dei in qua creati sunt, peccatis quae eam delent uel maculant, quantum ualent, resistendo.