IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [8:20] VANITATI ENIM CREATURA SUBIECTA EST NON VOLENS, SED PROPTER EUM, QUI SUBIECIT IN SPEM: |
[8:20] VANITATI ENIM CREATURA SUBIECTA EST NON VOLENS, SED PROPTER EUM, QUI SUBIECIT IN SPEM:
Et uere hanc reuelationem exspectant fideles qui a propter eam contemnunt uitae praesentis uanitatem et nolentes eam sustinent, cupientes etiam iam potius dissolui et esse cum Christo. Et hoc est quod ait: CREATURA ipsi SUBIECTA EST NON VoLENs, hoc est hanc uanam uitam, quae et transitoria est et aerumnis plena, sustinet inuita quantum in se est, SED PROPTER EUM, scilicet eam tollerat.
QUI SUBIECIT EAM IN SPE illius scilicet futurae reuelationis, hoc est in hac eam affligendo humiliat, ut in illa quae operatur exaltet.