IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [8:21] QUIA ET IPSA CREATURA LIBERABITUR A SERVITUTE CORRUPTIONIS IN LIBERTATEM GLORIAE FILIORUM DEI. |
[8:21] QUIA ET IPSA CREATURA LIBERABITUR A SERVITUTE CORRUPTIONIS IN LIBERTATEM GLORIAE FILIORUM DEI.
Quae uero sit illa spes creaturae, id est quid sperent hic afflicti fideles, subponit dicens: QUIA ET IPSA etc., id est hoc sperant quod liberabuntur ibi a iugo passibilis et corruptibilis carnis quo hic opprimuntur inuiti.
LIBERTATEM dicit illius uitae gloriam in qua nulla erit oppressio, cum nemo aliquid contra uoluntatem suam incurrerit.