IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [8:23] NON SOLUM AUTEM ILLA, SED ET NOS IPSI PRIMITIAS SPIRITUS HABENTES: ET IPSI INTRA NOS GEMIMUS ADOPTIONEM FILIORUM EXPECTANTES, REDEMPTIONEM CORPORIS NOSTRI. |
[8:23] NON SOLUM AUTEM ILLA, SED ET NOS IPSI PRIMITIAS SPIRITUS HABENTES: ET IPSI INTRA NOS GEMIMUS ADOPTIONEM FILIORUM EXPECTANTES, REDEMPTIONEM CORPORIS NOSTRI.
SCIMUS ENIM. Ostendit per partes creaturam hic afflictam ad illam quam sperat libertatem gloriae toto desiderio anhelare, quia uidelicet tam hi qui inter fideles sunt minores quam illi qui maiores. Minores autem distinguit per hoc quod dicit OMNIS CREATURA, maiores uero per hoc quod subponit PRIMITIAS SPIRITUS HABENTES. Quod itaque dicitur omnis creatura, tale est ac si diceret: hi qui omnino sunt creatura uel qui toti sunt creatura, non creatores, nullos uidelicet creare uel generare Deo per praedicationem ualentes. Apostoli uero et eorum uicarii tamquam aliorum, ut diximus, creatores qum dammodo sunt, iuxta quod hic ipse alibi dicit Apostolus:
In Christo enim Iesu per Euangelium ego uos genui
et iterum:
Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur... etc.
INGEMISCIT ET PARTURIT, hoc est ingemiscendo parturit. Gemitus autem fidelium hic uel de terrena afflictione proueniunt secundum illud:
Euntes ibant et febant, mittentes semina sua
uel de caelestis patriae desiderio sicut est illud:
Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est
et rursum:
Super flumina Babylonis illic sedimus et fleuimus donec recordaremur tui, Sion.
Parturiunt autem, hoc est labore maximo fructum bonorum operum proferre mediantur et satagunt.
USQUE ADHUC, hoc est non horarie, sed quamdiu uiuunt. 'Parturio' namque uerbum est meditatiuae formae, non perfectae, et ideo bene minoribus atque imperfectis aptatur qui quasi in initio sunt cogitationis, non in perfectione operationis. Haec autem uerba Apostoli cum ait: INGEMISCIT ET PARTURIT, illis dominicis concordant uerbis quibus dicitur:
Mulier cum parit, tristitiam habet... etc.
PRIMITIAS SPIRITUS HABENTES, id est maiora Sancti Spiritus dona sicut praedicatores sancti qui secum et alios Deo acquirunt. Ad quod quidem praedicationis officium, tamquam ad maximum Spiritus Sancti donum, ipse nos Apostolus in prima ad Corinthios adhortatur dicens:
Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem uiam uobis demonstro
et post pauca:
Sectamini caritatem, aemulamini spiritualia magis autem ut prophetetis
hoc est ut officium prophetarum praedicando assumatis.
ET IPSI GEMIMUS, granati scilicet passibilitate et corruptione carnis sicut caeteri, sed ex spe consolationem habentes, quae scilicet spes quasi anchora est nauis nostrae inter huius saeculi fluctus. Quam statim consolationem adiecit dicens EXSPECTANTES, id est cum fiducia sperantes, ADOPTIONEM FILIORUM DEI de ipsis gentibus, hoc est ipsos adoptari a Deo et constitui haeredes in regno caelesti. Adoptionem hanc dico REDEMPTIONEM CORPORIS NOSTRI, hoc est ecclesiae cuius membra sumus. Nihil quippe est aliud nos a Deo sic adoptari quam per Unigenitum suum a diaboli potestate seu iugo peccati nos redimi, ut haec tota adoptio diuinae gratiae, non meritis nostris tribuatur.