Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:24] SPE ENIM SALVI FACTI SUMUS. SPES AUTEM QUAE VIDETUR, NON EST   SPES: NAM QUOD VIDET QUIS, QUID SPERAT?

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:24] SPE ENIM SALVI FACTI SUMUS. SPES AUTEM QUAE VIDETUR, NON EST   SPES: NAM QUOD VIDET QUIS, QUID SPERAT?

 

SPE ENIM. Dixit superius quia REUELATIONEM FILIORUM DES exspectamus sperando et quia praesentis uitae uanitati in hac spe subiecti sumus, ne propter labores diffidamus. Et ne quis obiiceret spem istam non esse certitudinem et ideo in ea non esse confidendum, ideo dicit quia omnes quotquot saluamur per spem saluamur. Et statim quod spes de non apparentibus tantum recte dicatur adnectit, dicens: SPES AUTEM QUAE, hoc est cognitio quae de apparentibus est, nequaquam SPES dicenda EST. NAM QUOD VIDET QUIS, hoc est QUID SPERAT aliquid QUOD VIDET? ac si diceret: nihil est quod uidendo speret ipsum, ut si quis uideat se diuitem factum esse, quod fortasse ante sperauerat, iam non de hoc spem uel existimationem sed certitudinem habet.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License