Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:26] SIMILITER AUTEM ET SPIRITUS ADIUVAT INFIRMITATEM NOSTRAM: NAM   QUID OREMUS, SICUT OPORTET, NESCIMUS: SED IPSE SPIRITUS   POSTULAT PRO NOBIS GEMITIBUS INENARRABILIBUS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:26] SIMILITER AUTEM ET SPIRITUS ADIUVAT INFIRMITATEM NOSTRAM: NAM   QUID OREMUS, SICUT OPORTET, NESCIMUS: SED IPSE SPIRITUS   POSTULAT PRO NOBIS GEMITIBUS INENARRABILIBUS.

 

SIMILITER AUTEM, sicut uidelicet spes nos adiuuat patientiam praestando, ita ET SPIRITUS Sanctus in hoc agone NOSTRAM ADIUVAT INFIRMITATEM, necessarias nobis orationes suggerendo. Et hoc est NAM QUID. SICUT OPORTET et nobis necessarium est, OREMUS, in tribulationibus scilicet positi frequenter ignoramus, in multis uidelicet dubitantes quod eorum nobis utile sit, sicut et ipse Apostolus quando ter Dominum rogauit stimulum satanae sibi auferri.

 

SED IPSE SPIRITUS POSTULAT PRO NOBIS, hoc est postulare nos facit quod nesciebamus, uidelicet docendo et eius desiderium maximum inspirando.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License