IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [8:27] QUI AUTEM SCRUTATUR CORDA, SCIT QUID DESIDERET SPIRITUS: QUIA SECUNDUM DEUM POSTULAT PRO SANCTIS. |
[8:27] QUI AUTEM SCRUTATUR CORDA, SCIT QUID DESIDERET SPIRITUS: QUIA SECUNDUM DEUM POSTULAT PRO SANCTIS.
QUI AUTEM. Dixi quia nos postulare facit GEMITIBUS INENARRABILIBUS, hoc est tantis desideriis ut potius sentiri quam edisseri queant. Sed licet sint enarrabiles, ei tamen sunt cogniti QUI SCRUTATUR CORDA et inspector est cordis, ea uidelicet potius attendens quae uersantur in corde quam quae proferuntur de ore.
QUID DESIDERET, id est desiderare nos faciat.
QUIA POSTULAT PRO SANCTIS, id est sanctos postulare facit, SECUNDUM DEUM, hoc est secundum hoc quod ipse Spiritus Dei a Deo accepit, quia a Deo habet esse, procedendo scilicet ab ipso, et secundum quod in ipsa Dei dispositione ordinatum esse nouit. Unde certum est Deum non posse latere quid agat Spiritus eo disponente.