Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:28] SCIMUS AUTEM QUONIAM DILIGENTIBUS DEUM OMNIA COOPERANTUR IN   BONUM, HIS QUI SECUNDUM PROPOSITUM VOCATI SUNT SANCTI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:28] SCIMUS AUTEM QUONIAM DILIGENTIBUS DEUM OMNIA COOPERANTUR IN   BONUM, HIS QUI SECUNDUM PROPOSITUM VOCATI SUNT SANCTI.

 

SCIMUS AUTEM. Tamquam aliquis opponens diceret quomodo adiuuet Spiritus sanctos quos tot uidemus afflictio nibus laborare?  -- dicit quia etiam ipsas afflictiones et quaecumque accidunt sanctis, tam prospera scilicet quam aduersa, IN BONUM eis conuertit et ad eorum utilitatem perducit. Qui uero sint diligentes DEUM subponit dicens HIs QUI VOCATI SUNT SANCTI, hoc est internae uocationis inspiratione sunt sanctificati, SECUNDUM PROPOSITUM Dei potius quam secundum eorum praecedentia merita, hoc est secundum hoc potius quod dininae gratiae placuerit quam secundum hoc quod ipsi meruerint.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License