Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:29] NAM QUOS PRAESCIVIT, ET PRAEDESTINAVIT CONFORMES FIERI IMAGINIS   FILII SUI, UT SIT IPSE PRIMOGENITUS IN MULTIS FRATRIBUS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:29] NAM QUOS PRAESCIVIT, ET PRAEDESTINAVIT CONFORMES FIERI IMAGINIS   FILII SUI, UT SIT IPSE PRIMOGENITUS IN MULTIS FRATRIBUS.

 

NAM QUOS PRAESCIVIT. Exsequitur diligenter quomodo secundum propositum Dei, hoc est diuinae gratiae placitum, sint sanctificati, dicens quia QUOS PRAESCIVIT, postmodum etiam praedestinando conformes Christo reddidit. 'Scire' Deus dicitur ea quae approbat et quae eius notitia sunt digna, iuxta illud:

 

     Nouit Dominus uiam iustorum

 

sicut e contrario mala 'ignorare' uel 'nescire' dicitur, iuxta quod ipse Filius reprobis ait:

 

     Nescio uos.

 

Illos itaque praescisse dicitur quorum antequam essent, futuram electionem approbauit. Quoscumque itaque sic PRAESCIVIT, eos postmodum PRAEDESTINAVIT, hoc est donis gratiae suae praeparauit. 'Praedestinatio' quippe diuinae dicitur 'praeparatio gratiae' quae in electis tantum est.

 

PRAEDESTINAVIT, inquam CONFORMES FIERI, hoc est ad hoc ut similes fierent IMAGINIS FILII SUI, hoc est Christi qui est imago Dei, hoc est expressa similitudo Patris, in omnibus scilicet bonis ei secundum diuinitatem aequalis, iuxta illud quod ait:

 

     Philippe, qui uidet me uidet et Patrem

 

ac si diceret quia ex me integre cognosci potest qualis uel quam bonus ipse sit Pater. Tunc autem Christo conformamur, si ueterem hominem cum actibus suis deponentes, ipsum induamus Christum, sicut scriptum est:

 

     Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulauit et ipse ambulare

 

ita, inquam, conformes fieri UT SIT IPSE, uidelicet Christus, primogenitus in multis fratribus, hoc est inter multos qui eiusdem Patris sunt filii per adoptionem, ipse qui per naturam Filius est more primogenitorum excellat dignitate, non eis adaequetur sicut ipse Patri aequalis est cuius imago dicitur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License