Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:30] QUOS AUTEM PRAEDESTINAVIT, HOS ET VOCAVIT: ET QUOS VOCAVIT, HOS   ET IUSTIFICAVIT: QUOS AUTEM IUSTIFICAVIT, ILLOS ET   GLORIFICAVIT.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:30] QUOS AUTEM PRAEDESTINAVIT, HOS ET VOCAVIT: ET QUOS VOCAVIT, HOS   ET IUSTIFICAVIT: QUOS AUTEM IUSTIFICAVIT, ILLOS ET   GLORIFICAVIT.

 

QUOS AUTEM. Praedestinantur electi, id est ad uitam aeternam praeparantur per fidem illuminati, quam primo tamquam 'omnium bonorum fundamentum' suscipiunt; uocantur postmodum per spem illexi, cum iam misericordia Dei et uirtute sacramentorum cognita, ad bene operandum alliciuntur, propter aeternorum scilicet retributionem; deinde iustificantur sincerae caritatis affectu, non iam Deo tam propter sua quam propter ipsum adhaerentes; denique magnificantur, in caelesti scilicet patria sublimati.

 

Quaestio se hoc loco ingerit, de diuina scilicet prouidentia seu praedestinatione quae liberum nobis arbitrium auferre uidentur, cum omnia uidelicet sicut a Deo praeuisa sunt, necesse sit euenire nec aliquem praedestinatum possibile sit perire. Certum quippe est omnia antequam fiant, eo modo quo futura sunt, a Deo esse prouisa, siue bona sint sine mala, nec in aliquo prouidentiam eius posse falli. Cum itaque hunc hominem qui forte moechaturus est, prouiderit moechaturum esse, necesse est eum moechaturum. Quod si eum necesse est esse moechaturum, hoc est ineuitabile, iam non est in libero eius arbitrio seu potestate peccatum hoc euitare. Non igitur propter hoc peccatum quod nullatenus euitare potuit, reus est constituendus. Atque ita omnia mala in Dei prouidentiam tamquam eorum necessariam causam retorquenda uidentur, et sic omnia eo modo quo eueniunt necessario prouenire, cum uidelicet sic a Deo prouisa fuerint nec ullo modo aliter posse contingere.

 

Nos autem concedimus eum qui moechaturus est, necessario moechaturum esse, cum id Deus prouiderit, sed non ideo simpliciter dici conuenit eum esse necessario moechaturum. Non enim haec modalis cum determinatione illam simplicem infert.

 

De quo quidem diligentius disserendum Theologiae nostrae reseruamus, et quae differentia sit prouidentiae ac praedestinationis seu fati.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License